Reprinted from: http://core.ecu.edu/phil/ryane/parchiabk20.html


Francisci Patricii

Panarchias
Liber vigesimus

Divinitas, an sit ubique, an nullibi, an alicubi
[The Divinity, whether it is everywhere, or nowhere, or somewhere] 

[43r] Ex eo igitur Apostoli testimonio, in Dei imagine, in primgenito omnis creaturae, qui Dei filius est, condita sunt universa, et in ipso creata sunt omnia, et omnia in ipso constant.  De quo minime est dubitandum.  Si ergo omnia sunt in eo creata, et in ipso constant, et iis, idem sit cum spiritu, omnia etiam in spiritu fuerunt creata, et in spiritu quoque adhuc omnia constant.  Et eae ipsae mentes, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates;  et si hae, etiam reliquae, in eo sunt necessario.  Cur enim hae, et non aliae?  Et ipse ait universa, et repetit bis, omnia. Si ergo, et in Filio, et in Spiritu sunt creatae, et un utroque constant, et hae mentes, et reliqua entia, verum non fuerit, quod philosophabamur, extra, sed circa ipsum hasce mentes fuisse creatas.  Sed si quis penitus verba Apostoli introspiciat, cernet eum dicere.  In ipso condita sunt universa, sua lingua expressius leguntur.

....

"In ipso condita sunt universa, ea quae in caelis, et ea quae in terra, visibilia, et invisibilia."

Quid ergo, in ipso conditi sunt, et coeli, et sol, et lunae, et stellae?  Et terra ipsa, et montes, et lacus, et flumina, et maria?  Et non solum haec et reliqua, in eo condita, et creata sunt, sed in ipso etiam num constant?  Igitur ipse, horum omnium locus est?  Et spacium, et superficies, haec omnia ambiens, et locans?  Minime gentium.  Sed et verba alia Pauli eiusdem, illa.

"Ex quo omnia."

Videntur illis sub contraria.  IN, namque intus sonat.  EX, sonat extra, et hoc nobis favet.  Intus vero, et extra, quis nescit, esse contraria.  Sed et illa evidentius videntur sibi opponi.

"Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia."

Primum ex ipso, et tertium in ipso.  Sed et alius est, apud eundem loquendi modus, hisce affinis, cut ait.

"Ut sit Deus omnia, in omnibus."

Quo, non ex Deo, non in Deo, sed Deum esse in omnibus scribitur.  Quid igitur dicendum?  Omnia ex Deo, ut ex loco;  omnia in Deo. ut in loco, Deum in omnibus, ut in locis esse?  Haec sunt divinitatis miracula, et [in]investigabiles viae eius, et opera eius ineffabilia.  Haec tametsi subcontriari sibi videantur, verissima tamen sunt omnia.  Si Deus est in omnibus, Deus est ubique.  Si in ipso sunt omnia, Deus est nullibi.  Locus enim non est in loco.  Si ergo, et extra Deum, iterum est nullibi.   Coelum, et terram ego impleo, iterum est ubique.  Sed si in coeli culmine, ubi ei cathedram posuit Aristoteles, sedet, est alicubi.  S enim supra extimam lationem vitam degit, quam ei largitus est, idem Aristoteles, itidem, est alicubi.  Harum trium, quaenam sententia varior?  Peripatus Principis sui praeferet:  duas reliquas irridebit.  Catholici, dua praeferent verissimas, tertiam hanc uti impiam respuent.  Philosophia, quam Peripatetica verior, quid nam inter has duas arbitrabitur?  Sententiam arbitrariam, quam feret?  quam praeferet?  Testis simul, ac iudex, omni exceptione maior, accedat Hermes sapientissimus, qui ingentem hanc quaestionem ex vero, atque aequo dirimat.  Huius ergo [43v] viri prius testiminia, deinde iudicium proferamus.  Testimonium primum hoc.

......

"Omnia enim quaecumque sunt, haec in Deo sunt."

Quid igitur, et ipse cum Paulo concors?  "In ipso omnia sunt, et constant."  Maxime.  Veritas enim veritati consonat, et unius rei una tantum est veritas.  Sed et alio testimonio, idem confirmat.

.....

"Entia namque Deus habet, neque extra ipsum quicquam est, neque ipse extra ullum."

Quibus, non solum idem quod prius confirmat.  In Deo esse omnia.  Sed et aliud addit Apostolo conforme.  Deum esse in omnibus.  Hoc idem comproibat secundo, "Et non est aliquid, quod generatur, aut quod generatum sit, uti non sit Deus."  Deus ergo est ubique, cum in omnibus sit entibus.  Rationem huius addit.

.....

"Factor enim, in omnibus est."

Scilicet iis quae ab eo fiunt.  Opera enim eius in omnia ea extenditur, et per omnia ea protenditur, et permeat.  Qua ratione, recte infert.

.....

"Ex hoc est ipse Deus, ipsum universum.  Neque in universo, quicquam est, quod non sit ipse Deus."

Universum ergo hoc, Deus ipse est, quia scilicet ipse, ea omnia quae in universo sunt effecit, et efficientia eius, omnem, ac totum permeavit effectum, Ratione cuius efficientiae, ipse omnia est, et universum se ipso implet.

.....

Universum enim est, subnectit.  De qua efficientia subdit,

.....

"Per se effector cum sit, semper est in opere, ipse existens, id quod facit."

Nam cum propria bonitate, voluntas sua in opus moveatur, et voluntatem necessitas sequatur operandi, necessario semper erit in opere.  Numquam enim bonum esse cessat.  Numquam ergo cessat voluntas;  Numquam ergo cessat necessitas operandi.  Numquam ergo ab opere cessat.  Et cum...., ipso sui esse operetur;  et esse suum ipsemet sit id ipsum, quod facit, ipse est.  Atque hinc est, quod cum in opus perpetuum exeat, non tamen exit ex se ipso, quia ipse sit, id quod efficit.  Et ideo necessario omnia illa, et permeat ipse, et capit, quoniam ipse se ipsum capit, et in se ipso est.  Et quia semper in se ipso est, neque a se abit, neque abiletur, et ipse ea, quae facit sit, servator entium servatir sui ipsius est.  Atque ideo alibi.

......"Ipse in se ipso stans, permeat omnia, et servator, est entium.

xwristikos, illa vox, et penetrantem, et capientem, utrumque sonat, xwrein, namque, et capacem esse, et penetrare significat.  Quo nomine, neque significantius quicquam, neque efficacius efferri poterat, quod rem magis exprimeret.  Sed dum, et capit entia, et omnia ea penetrat, ac permeat, necessario ea, et efficacia operis, et praesentia sua servat.  Qui si ab entibus separetur, proculdubio concidant omnia, et corruant in nihilum.  Quam rem his verbis contestatur.

.....

"Nam si separetur, ab eo (quod facit) pmnia concidere, omnia moti est necesse, tamquam non sit vita."

Sicut ergo efficientia sua, et opere, quod, .... ipso sui esse operatur, omnia, et efficit, et ea capit, et ea permeat:  ideoque servat, et omnibus vitam largitur.  Et (ut Paulus quoque affirmat,) vivificat omnia.  Et vivificando operatur, (ut idem inquit)  omnia in omnibus.  Ita quoque si ab eis omnibus, ipse suo esse, sua efficentia, sua presentia separetur, et ea destituat, necesse est, up ipsa nihil operentur;  nihil Si operentur, neque etiam vivant.  Sinon vivant, mortua fiant, Si emoriantur, concidant.  At quo concidant?  in nihilum nimirum.  Ut essent ergo omnia, ut viverent, ut operarentur, ut servarentur, necesse habuerunt[?], et ipso Dei esse, et efficientia, et capitudine, et penetratione, et vivicatione, et actione.  At cur Deus haec, omnia entibus a se factis, est largirus?  Rationem ipse, et finalem causam affert.

......

"Ob hoc ipsum omnia fecit, ut per omnia ipsum cernas.  Hoc bonum ipsum est, ipsius Dei.  Hoc eius virtus, ut ipse appareat per omnia."

Testimonia ergo haec, Hermetis, sunt etiam eius iudicia, cum dictis rationem addit.  Cui subscribit D. quoque Hierotheus, Pauli quidem auditor, Dionysii vero doctor, quando haec verba scribit.

"Causa omnium, cum neque pars sit, neque totum, et totum et pars.  Et universum in se comprehendens."
Sed si haec, divina oracula, sint suscipienda, ut sunt verissima, modus est excogitandus. [42r] Quo et ipse omnia comprehendat.  Et omnia sint in ipso, et ipse sit in omnibus.  Neque enim forte localiter sunt intelligenda;  et tamen non localiter, non videntur posse intelligi.  Si enim universum, et partes eius omnes, corpora sunt, corpora autem omnia, aut locus sunt, aut sunt in loco;  necesse videtur, qui universum comprehendat, eum universo locum praebere.  Et qui per omnia permeat corpora, ut in omnibus sit;  omnia ei locum faciunt.  Quid ergo vere, ac rite philosophanti erit dicendum?  In hunc modum philosophice contemplemur.  Deum, et unum, idem esse, iam diu est nobis demonstratum.  Demonstratum quoque est, unum ita esse, ut sit non nisi unum, et nihil aliud quam unum, et simul esse omnia, et in eo, esse omnia. Ut haec inconcussa maneant, dicendum, cum in ipso omni esse dicantur, unum in ipsa non spargitur, sed unum remanens, ea omnia habet, non tamen ab eis habetur.  Si ab eis non habetur, est ergo nullibi.  Quoniam id, quod habet, habito esse videtur locus.  At e contra, si ipse in omnibus est, erit ubique, et si ubique etiam alicubi.  Pars enim haec totius pars est, loci.  At ipse nec pars, nec totum est.

Non est ergo, alicubi. Si non alicubi, neque etiam ubique.  Si neque alicubi, neque ubique, nullibi est ergo.  Sed et totus est, et pars.  Ut totum in alio, neque alicubi, et non alicubi, neque ubique.  Si neque ubique, neque alicubi, iterum ergo nullibi est.  Qua vero pars est, in toto est.  Si in toto est, in alio est;  si in alio, alicubi.  Et si alicubi, cur non et nullibi, et etiam ubique.  At vero haec omnia, in eo vera sunt?  An etiam falsa?  An vero, et falsa, et vera?  Ita consideremus.

Tria haec adverbia,ubique, alicubi, nullibi, ad locum pertinent;  locus ad locatum spectet.  Locatum autem vel corpus est, vel in corpore.  At Deue, neque corpus est, neque in corpore.  Ergo non locatus, ergo non in loco, ergo nullibi.  Atque ita haec prior loci attributio, fuerit vera.  Sed et erit falsa.  Quod enim nullibi est, in nullo est.  At ipse est in omnibus.  Ergo nullibi non est.  Si nullibi non est, in omnibus est, et est ubique.  Verum, ergo fuerit eum esse ubique.  At et falsum fuerit, eum esse ubique, locus enim non est locatum.  At ipse locus est, in ipso enim omnia sunt.  Quatenus ergo verum est, eum esse ubique, verum quoque fuerit;  eum esse alicubi.  Quatenus vero falsum est, eum esse ubique, falsum quoque erit, eam esse alicubi.

Vel illa veriora erunt?  ipsum esse incorporeum, atque ideo locari non posse.  Si non locatur, locus eum non capit.  Si locus eum non capit, nullus locus eum capit.  Si nullus locus eum capit, non est ubique.  Si non est ubique, nullibi erit.  Si nullibi erit, non erit alicubi.  Atque ita verum non fuerit, eum esse ubique.  Rursus quid vetat, verum esse, eum esse ubique.  Est enim incorporeus.  Si incorporeum, etiam est immaterialis.  Si immaterialis, materia ipse sua non impeditur;  Si non impeditur, penetrat.  Si penetrat, etiam permeat.  Ea nimirum, materiam habent, et sunt corpora, quorum penetrationem mutuam, natura non permittit,  E contraria ratione, quae immaterialis, et incorporea sunt, natura, in mutuam penetrationem, non impediuntur.  Nullam enim habent a materia, nullam a corpore resistentiam.  Igitur incorporea, quia nullam habent mutuam resistentiam, mutuam habent sine ullo impedimento penetrationem.  Neque solum mutuam, sed eam quoque in sua contraria habent, ipsa scilicet corpor.  Quae quamvis, et materiam habeant, et ab ea resistentiam seu anteresin, resistere tamen incorporeis nequeunt, ullis.  Quando neque iis resistunt quin ea penitus, et usque quaque penetrent, quae in ipsis met corporibus perpetuum habent habitaculum:  Qualitates nimirum omnis, generis, sapores, odores, colores, calores, frigora, humiditas, siccitas, mollities, durities, reliquae omnes. Nec non quantitates omnes, lineae, superficies, profunditates.  Nulla enim corporis ullius est pars, quae lineam intus, et ext[r]ra non habeat, quae item superficiem, et internam, et extrinsecam non admittat, aut quae profunditatem reiiciat.  Haec enim omnia quamvis in corpore suas reneant sedes, attamen corpus non sunt, nec habent cum corpore resistentiam ullam, per totum permeant corpus. Quod si anima, et vita faciunt, quae universum corpus intus, et extra se ipsis implent.  Multo ergo magis, et facere possunt, et faciunt, ea quae, et vita, et anima sunt diviniora, mentes; vitae, essentiae;  unitates sive ideae.  Spritus ipse sanctus, qui sua essentia universum implet.  Ipse filius, per quem omnia, et qui operatur omnia in omnibus.  Et in quo condita sunt universa et in eo constant.   Et Deus ipse pater, ex quo omnia.

Concludendum igitur est verissime, Deum et universam divinitatem, quia immaterialis, incoporeaque sit, nullam a corporibus, aut materia pati resistentiam.  Atque ideo verissimum esse, eam esse ubique ipso sui esse, ipsa sua potentia, ipsa sui operatione, et omnia tum efficere potuisse, tum effecisse, quaecumque, et in terra [42v] et in universis elementis, et in caelis, et supra caelos, sunt, et visibilia, et invisibilia.  Et omnia vivificare in omnibus, et omnia operari.  Igitur Deus, modis hisce est ubique, non autem, ut Aristoteles voluit, tantum alicubi, supra caeli culmen, et extra caelum.  Et est etiam nullibi, quia nullibi est affixus, nullibi locatus.  Sed per omnia means, ab omnibus est segregatus, et ab omnibus seiunctus, in suae dignitatis, et supereminentiae abysso, se se a nostris sensibus, a nostris etiam cogitationibus, in altum rapuit.

Finis vigesimi libri

[updated 11/17/99]


Main Menu