Reprinted from: http://core.ecu.edu/phil/ryane/fphp.htm


Panaugiae

Books [Latin text]:

Liber primus: De luce

Salutis anno MDLXXXVIII
Aetatis suae LVIII

Franciscus Patricius, Novam, Veram, Integram, de universis conditurus Philosophiam, sequentia uti verissima, pronunciare est ausus. Pronunciata, ordine persecutus, Dvinis oraculis, Geometricis necessitatibus, Philosophicis rationibus, clarissimisque experimentis comprovabit. Ante Omnium, nihil.
Post primum, omnia.
A Principio, omnia.
Ab Uno, omnia.
A Bono, omnia.
A Deo, Uno Trino omnia.
Deus, Bonum, Unum Principium, Primum, idem.
Ab Uno, Unitas primaria.
Ab unitate primaria, Unitates omnes.
Ab Unitatibus, Essentiae.
Ab essentiis, Vitae.
A Vitis. Mentes.
A Mentibus, Animi.
Ab Animis, Naturae.
A Naturis, Qualitates.
A Qualitatibus, Formae.
A Formis, Corpora.
Haec omnia sunt in Spacio.
Haec omnia sunt in Lumine.
Haec omnia sunt in Calore.
Per haec paratur ad Deum reditus.
Hic Finis et scopus nostrae huius Philosophiae, esto germanus.
Inaudita haec a seculis forsan omnibus et axiomata, et paradoxa, certissimis constare rationibus, ut demonstremus, in hunc modum philosophemur.

Philosophia, studium est sapientiae. Sapientia, universitatis est cognitio. Rerum universitas, constat ordine. Ordo priore constat, et posteriore. Si quis a posteris philosophari coeperit, rerum ordinem confuderit, eisque sibique tenebras offunderit. A primis ergo philosophandi initium nobis esto. A primis, cognitisne? an ab incognitis? Si ab incognitis incipiamus, sequentia, incognita erunt omnia. De incognitis, nulla nobis condetur Philosophia. A cognitis ergo initium sumendum. Cognitio omnis, a mente primam originem: a sensibus exordium habet primum. Inter sensus, et naturae nobilitate, et virium praestantia, et actionum dignitate, visus est primarius. Visui prima, et primo cognita, sunt lux, et lumen. Eorum ope, et opera plurimae patescunt rerum differentiae. Lux, et lumen, statim natis, se se offerunt. Per haec, prisci homines, sublimia, et media, et ima conspexerunt. Conspecta, sunt admirati. Admirando, sunt contemplati. Contemplando, sunt philosophati. Philosophia ergo, lucis, luminis, admirationis, contemplationis proles est verissima. A luce ergo, eiusque prole lumine, rerum sensibilium prestantia omni primis, primarioque sensui, primo cognitis, Philosophiae nostrae, prima iaciamus fundamenta. Quod si Philosophi veteres secissent, nec ignota sensibus, ac mentibus omnibus, Chaos, Homoeoromerias, Atomos, Materias primas, secundasve, rerum principia statuissent; nec in tantas ipsi diffensiones venissent: neque in abyssum tenebrarum, philosophiam coniecissent. Lux ergo, et lumen primaria eius proles, ante omnia sunt nobis cognoscenda. Per ea, ad primam lucem, patremque luminum ascendendum. Apud eum tantisper commorandum. Ab eoque res omnes deducendae. Per deductas, ad eum iterum revertendum: ut apud eum mansionem pepetuam faciamus.

A luce igitur, et lumine, quae nos maxime admiramur, exordium sumamus. A luce inquam, quae Dei ipsius, eiusque bonitatis est imago. Quae omnem supramundanam, omnem circummundanam, omnemque mundanam, illustrat regionem. Quae sese per omnia extendit. Per omnia se fundit. Per omnia permeat. Omnia permeando format, et efficit. Omnia vivificat. Omnia continet. Omnia sustinet. Omnia congregat. Omnia unit. Omnia disgreagat. Omnia quae vel sunt, vel illuminanatur, vel calescunt, vel sunt, vel gignuntur, vel nutriuntur, vel augescunt, vel perficiuntur, vel moventur, ad se convertit. Conversa purgat. Omnia perficit. Omnia renovat. Omnia conservat: et ne in nihilum abeant, efficit. Omnium rerum est, et numerus et mensura. Lux rerum omnium purissima. Inalterata, inalterabilis: Impermista, impermiscibilis: Indomita, indomabilis. Nullius indiga. Dives omnium. Ab omnibus optata: Omnibus optabilis. Caelorum ornamentum. Ornamentum corporum omnium. Mundi decor: Mundi pulchritudo: Mundi gaudium. Mundi risus. Qua, aspectui nihil iucundius. Nihil animo laetius. Nihil vitae commodius. Nihil cognitu praestantius. Nihil ad agendum utilius. Sine qua, iacerent in tenebris, inertia sibi ipsis omnia, nobisque incognita.

Hanc ergo lucem contemplationis omnis primariam causam, contemplando prosequamur, et propositorum probabiones exordiamur.

Lux in corporibus quibusdam cernitur: in aliis non cernitur. Corpora ergo distinguenda. Corpora igitur alia sui natura lucida sunt, Sol, stellae, ignis, Alia sua natura sunt opaca, Luna, terra, nubes. Alia neque lucem habent, neque opacitatem, utramque tamen in se recipiunt, neutram vero retinent. Aether, aer, <aqua. Haec Greci diaphana, Latini perspicua, et transpicua appellavere. Lucida, luce plena sua, alienis tenebris sunt impervia. Opaca, tenebris plena suis, alieno lumini, non sunt pervia. Diaphana propriis et lumine, et tenebra carentia, alienis, et lumine, et tenebra permeantur.

Lucida ergo corpora, ea sunt, quae semter lucent., Lucent autem semper, quae lucem propriam, sibique innatam, et connatam habent, ut Sol, sidera, ignis. Quod ergo triplex lux? non una? vel una in tribus? An his, alequa prior? An vero hae, primae sunt luces? Profecto, si tres hae, sunt inter se diversae, multiduo sunt, et numerus. Ante vero numerum et multitudinem omnem, est unitas. Neque ulla, aut est, aut esse potest multitudo, quae a sua non profluat unitate. Ergo et ante hasce tres luces, videtur una lux existere necessaria. Si hoc, una haec lux, prima ne lucium omnium erit? An vero ante ipsam alia? et ante hanc alia? et in infinitum fiet lucium progressus? Hoc nequaquam. Ergo una, erit omnium, lux prima. Haec lux una, ac prima, cum nullam aliam ante se habeat, corporea ne erit? an incorporea? Si corporea dicatur necesses est eam, vel in corpore alio esse, antequam in Sole, vel in astris, vel in igne. Vel harum aliquam esse primam. Ignis quidem unius, a nostro hoc differentiis esse, dici non videtur posse, cum nullus alius conspiciatur, Neque ex nostratis genere videtur esse posse. Quia neque unus in corporibus est, quia et primus sit, neque lux eius, lucem reliquis, aut dare, aut dedisse videri potest. Una ergo illa lux, et prima, ignis corporei non est. An vero est siderea, et sideris alicuius. Neque id videtur. Nullum enim sidus apparet usquam, a quo in reliqua lux fit diffusa, aut diffundatur. Quid si dicamus, cum Philosophorum multis, et astrologis omnibus, qui adhuc in ea perstant opinione, a Sole uno, in reliqua astra omnia, lucem diffundi? Hoc secus est, ut postea ostendetur. Hoc in presentia dicatur. Si Sol, lucium corporearum, non sit causa, nullam corpoream lucem, unam illam, ac primam esse posse lucem, quae lucius aliarum omnium sit fons, et prima scaturigo.

Si corporea non est, haec prima, incorpoream eam esse, est necesse. Si incorporea sit, necesse erit eam, et in se consistere, et a se subsistere, et per se existere, et per se substantiam esse. Hae enim sunt incorporeorum entium proprietates. Luces vero hasce multas, quae in Sole, in astris, in ignibus fulgent, ab ea luce una profluxisse est necessarium. Lucida enim ut effectus, a luce, ut a causa sunt. Non autem lux causa, est a lucidis effectus. An vero, et hae multae, ab illa una derivatae substantiae sunt, et ipsae? et illa harum genus unum sit, hae vero eos species, in dubio est maximo. Nam qui de luce, quamvis parum, sunt aliquid philosophati; neque haec dubia attigerunt, neque eorum solutionem ullam attulerunt, et in dubio alio sunt versati, hoc scilicet. An lux, quae in Sole, quae in astris, et quae in igne cerntur, qualitas sit simpliciter? an qualitas quaedam fere divina? an etiam qualitas prima, primi corporis coeli? Qui primum, terrestrius. Qui tertium coelestius. Qui medium, divinius pronunciarunt. Omnium pessime, qui lucem, colorem esse affirmarunt. In genus ergo qualitatis, eam omnes coniecerunt. Quia forte viderent, lucem in ignibus esse variam: eaque omnem, minorem esse quam in astris. Quorum itidem aliqua, minimam haberent. In Sole vero esse maximam. Haec autem varietas, in substantias, non est eis visa, cadere posse. Cadere autem posse in accidentia, et precipue in qualitatem, quae magis recipiat, et minus. Sed utrumque errore maximo. Nam accidentia reapse, et adesse subjecto, et ab eo abesse, eo servato, possunt. At lux, a lucido natura, a Sole, ab astris, ab ignibus, nec naturae vi, nec vi <humanae cogitationis potest abesse. Neque enim Sol, si non luceat, Sol remaneat. Neque sidera, ablata luce, sidera iam essent. Neque ignis <poterit esse ignis perseverare et non lucere. Id si nequit fieri, lux neque accidens est ullum, neque est in Sole, in astris, in igne, ut qualitas. Sed est ipsis pars essentialis. At Sol, et astra, et ignis, corpora sunt, substantiae sunt. Ergo et lux, ad corpora eorum constituenda pertinet, et essentiae eorum pars est principalis.

Neque magis recipiunt lucis et minus, singula in seipsis, etiam si Sol maxime omnium luceat, et stellae magis fulgeant quam igne s, et ignis idem magis hodie lucere appareat, quam cras. Idem pro materiae ardentis, raritate et densitate, et copia et inopia evenit. Essentiam tamen, ignis, nequaquam mutat, Refert euidem D. Augustinus, ex M. Varrone, Castorem quendam historicum, testimioniis Adrasti Cizyceni, et Dionis Neapolitae, nobilium matematicorum, scriptum reliquisse, sub Ogyge: Veneris stellam nobilissimam, et colorem mutasse et magnitudinem, et figuram et cursum. Quod nec antea, nec postea factum est umquam. Sub Iustiniano vero Caesare narrant historiae, Solem sereno coelo., sex continuis mensibus, languidius luxisse. Ex quibus quis arguat, et in Venere, et in Sole lucem esse accidens. Si ita sit, verum non fuerit, lucem ad eorum essentiam pertinere, nec illa sine luce esse non posse. At si hic verum sit, substantia magis recipiet, et minus. Vel qualitas non erit accidens: vel lux non erit qualitas, et si qualitas sit accidens, lux qualitas non erit, sed excellentius quiddam. Excellentius autem si sit qualitate, proculdubio fuerit substantia. At quae substantia? Triplicem veteres fecere: materiam, formam, ex his compositum. Si lux Solis, siderum, ignium, substantia sit ut materia, et materia sola, ac nuda sine forma stare nequeat, et formae subiiciatur semper, lux quoque alicui suberit formae. At cuinam formae? Quae ei scilicet superveniat: et eam intus, forisque quasi obvestiat. Nihil autem luci supervenire posse videtur, ita ut lux adhuc permaneat. Sin vero lux composita substantia sit, materiam habere, et formam esse necesse.

At quaenam materia tali subest composito? Sed ne cogitatione quidem id assequi videmur posse. Solis equidem et astrotum forte materia fuerit aether. Ingis materias videmus multas, sed nos lucis solius materiam uti compositae substantiae, nunc quaerimus. Eius quidem lucis, quae in Sole est, quae in astris, quae in igne, materia forte alia nulla fuerit, qual sol, et astra, et ignis. Atque ita horum luces, aut aethera, aut ipsamet astra solem, ignem, pro materia habebunt; et lux eorum forma erit. Atque hinc est, ut veterum nonnulli dixerint lucem, primam esse formam aetheris totius, ac Coeli. Quod quidem a Chaldaeis venit. Neque enim solum in sole, aut solis sideribus dixerunt esse lucem, verum etiam eam universum tenere coelum, et coeli totius substantialem formam esse. Quae lux, et quae forma universalis Coeli, sit etiam lucidorum omnium astrorum, et Solis efficiens causa. Quae ab ea sint lucida, non tamen ipsa sit lux universalis, sed ad corpora illorum singularia, partibus suis sit contracta. Lux ergo quae in coelo, quae in astris, quaeque in sole est, substantia eorum est, non ut materia, non ut compositum, sed ut forma. Quod et authoritas magnorum sapientum autumat, et rationes dictant et iam allatae, et eae quas nunc addemus.

Si solis, et astrorum lux, composita sit ex materia, et forma quaeremus, ea materia, ea forma, lucidae ne et ipsae sint, vel diaphanae, vel opacae? Si opacae dicantur esse, quomodo tenebrae lucere poterunt? Si diaphanae, quomodo, quod lucem propriam non habet, et quod est saepe tenebris oppletum, poterit perpetuo lucere? Si id neque fieri, igitur et materia, et forma lucidae necessario erunt, vel alterutra, vel utraque. Si id detur, per lucem lucidas esse est necesse. De hac ergo iterum quaeremus luce, an ipsa ex lucidis sit composita? Atque ita vel ex duobus illis, diaphano et opaco, necesse erit eam componi, (quod nemo dixerit) vel de luce, in lucem abibimus in infinitum, Quod ititdem fieri nequit. Verius ergo fuerit, lucem in sole, ac sideribus, formam esse asserere. Formam inquam eam, per quam res sit, et quae rei det esse. Lux enim solis, soli dat, ut sol sit: et sine qua sol non esset sol, neque esse posset.

Idem de astris est dicendum. An vero etiam de ignibus aereis nostratibus? Si rationibus demonstretur, solem et astra, esse ignes, etiam de ignibus hisce dicendum erit, lucem eorum formam esse.

Si astra et solem, ignes non esse demonstratio valida ostendat, nostrorum ignium fortasse lux forma non erit: sed vel calor, vel aliquid quid, quod in eo sit, vel etiam utrumque.

Sed hoc alias. Nunc de Sole et astris, vel etiam de sole tantum, donec appareat verum, an astra, propria luceant luce, an aliena?

Ergo in sole forma haec lux, in superficie ne tantum solis, et materiam aliam interiorem, extrinsecus obvestit? An vero totum solis corpus penetrat intrinsecus et permeat. In nostris quidem ignibus, lux et extrinsecus totum vestit, et intrinsecus totum corpus replet. Cur non in similibus igni, astris, et sole, idem evenait? Quae id res, quae ratio prohibet? Ignes certe nostrates, crassam plerumque, et impuram materiam habent, attamen toti, quaquaversum collucent. Multo id magis, in astris, in sole, fiat est necesse. Idque necessitate multa, si aether, astris ac soli, materia sit, quem aethera primum diaphanum posuimus, et diaphana tota, omnibus suis partibus pellucent. An vero, quia sol, naturale corpus esse dicatur, materiam aliam, quam aethera sub lucis forma latentem habeat? Si ea materia, ut ignium nostratium crassa sit, et ignes hi collucent, et pellucent toti, qui ab ea impediri, et opacari videbantur posse, nihil vetabit id in sole etiam evenire. Si vero materia eius, aether sit, diaphanorum primus, multo magis pellucebit. Sin vero materia eius, famigerata illa quinta essentia dicatur esse, quae non materia, verum tota coelestium corporum essentia et dicta et docta fuit; nihil itidem vetabit, solem totum, et intus, et extra collucere, et pellucere, Tota enim coelorum essentia diaphana videtur. Si sol, si astra, corpora sunt simplicia, ut coelum reliquum, materia ne eadem constabunt, qua constat coelum, an alia? Si eadem cur non ut coelum, et ipsa sunt diaphana? Cur non ut astra, ut sol, coelum quoque fulget universum? Si alia, purior ne ea est, an impurior coelesti? Si impurior dicatur, sol ergo et astra, coelo sunt praestantia minus. At pulcherimae sunt, totius coeli partium. Pulchritudo autem in divinitatis limine sedet. Ergo, et parestantior, et purior, solis et astrorum est materia, quam sit materia coeli reliqui. At quaenam alia ea esse poterit, quam ipsamet lux, coelo pulchrior, et fulgentior? Sed lux haec eadem, forma erat etiam solis, forma, etiam astrorum. Ergo lux, vel duplex est, alia forma, alia materia. Vel eadem una, et materia sibi est et forma. At lux simplicissima rerum est. Non ergo duplex est, ut alia materia sit, alia sit forma. Unica igitur est, sibi ipsi et materia, et forma. Atque hac quidem praestantia, divinas attingit essentias quamproxime, earumque est imago simillima. Incorporeorum scilicet incorporea. Sed et corporea eorum est imago. Quia sol et astra, trine sunt dimensa, et mole maxima extenduntur. Ergo et corpora videntur esse. Et lux eorum, corporum quoque imago esse, quia et ipsa trine sit dimensa. Lux ergo et incorporeorum, et corporum aeque, simulachrum est et imago, et medium quodam inter divina incorpiream et corporum naturam. Sol igitur, et astra si haec propriis, si luce quoque solis luceant, mediae quaedam essentiae sunt, et substantiae. Incorporeae simul, quo ad lucem, et corporeae quoad dimensiones. Cuius autem divinitatis sunt imagines? Lucis scilicet incorporeae. A qua et factae ab initio sunt: et ab ea servantur, et in ea conservantur, et ab ea veluti a proprio fonte, eoque fulgentissimo, derivantur perpetua, et perenni quadam derivatione, sed oculis corporeis ob nimium fulgorem invisibili. Nihil enim hi, nisi corporeum discernunt. Derivatio autem haec, uti postea ostendetur, per media quaedam in solem, in astraque descendit, a primissima illa luce, lucium fonte omnium. Quae quamvis infinita in se sit, eo ipso quod finita non est, a finitis oculorum viribus, non discernitur. sicuti etiam solis finita lux, oculis nullis, vel extra, vel intra discernitur plene. Qua ratione, solis finita lux, infinitae primae lucis, satis plena est imago. Infinita enim illa, infinitarumque virium, finitam hanc, infinitarum tamen prope virium, ad imaginem suam produxit. Eanque praeter vires lucendi, et producendi, duplici alia praedita infinitate protulit. Figurae nimirum orbicularis. In qua, nullum principium, nullus finis. Et centri, cuius itidem, neque principium, neque finem (quae est infinitorum proprietas) reperias ullum. Et praeter hoc; centrum , quamvis rerum fit minimum, est tamen infinitum, infinitasque ex se vires ad circumverentiam emittit.

Qua ergo centrum, et infinitum et immensum, [3r] et suas vires infinitas, tametsi non immensas: ad infinitum, etiamsi non immensum,sui orbis superficiem protendit. Et extra eam quasi in infinitum, suae lucis propaginem aliam, lumen scilicet in immensum, ac forte in infinitum porrigit ad eam, et ultra eam, qua putatur, supremi coeli, superficiem in infinitum sorte spacium, quo ea superficies ambitur. Sed de his postea. Lux igitur corporea, varie infinita, infinitae illius simpliciter incorporeae, et vere infinitae, verissima est imago. Alia re forte nulla ab ea degenerans, quam quod per dimensionem trinam, corporea evadit, finita simul et infinita.

Quid autem utraque est? Fulgor nimirum. Illa mentalis, et intelligibilis, et simpliciter incorporeus. Haec vero, inter incorporeum et corporeum, medius visualis. At fulgor, iterum quid est? Forte non aliud dicere eum poterimus, aut significantius, quam candorem? Ita ut fulgor maximus, sit etian candor maximus. Candor quoque medius, et minimus, fulgor quoque sit, et medius et minimus.

Certe, solem esse fulgorem, oculis cernimus. Hunc vero fulgorem, esse candorem, quomodo probamus? Oculis itidem eisdem: Sed illum, fulgore ipso oblaesis: hunc vero laesis nihil. Si quis enim per nubem tenuem, oculos in Solem dirigat, candorem maximum, et qualem in re alia forte nulla, intuebitur. Si quis vero sereno aere, non lippus, in eundem solem visum intendat, candorem eundem, sed fulgentissimum, et quem visus non sustineat, conspiciet, Itaque is, qui inter veters, solem esse flavum dixit, eum vel nunquam, vel lippis oculis aspexit. Est enim candidissimus. Candorem hunc solarem lucem appellamus. Candor hic in sole, purissimus est, a macula omni: a nigore omni, atuqe alio colore procul positus. Est quia talis est candorum ac lucium corporearum omnium, etiam est maximus. Ibi enim, ratio dictat, esse candorem maximum, uti nihil est nigroris. Candor igitur in Sole, est simplicissimus. Ideoque fulgentissimus, ita ut fulgentior, non videatur esse posse.

Itaque candor et fulgor non solum uti diximus in solis superficie apparet. Sed in intimo quoque solis corpore, eum esse ratio suadet. Nisi enim fulgor in intimo solis esset, sol totus, lux non esset, Et nigorem haberet intus. Qui nigror, a candore necessario, vel seiunctus esset, vel eio coniunctus. Si seiunctus esse dicatur, vel interstitium aliquod, vel terminus inter eos intercederet. Interstitium omne alieni est corporis. At solem, nec sensus indicat, nec ratio ostendit, ex suo, et alieno corpore, esse constatum. Terminus vero, quales in luna conspicimus plures, in sole visus est nunquam. Neque eo quo minus splenduit tempore Iustiniani, nec quando eclipsim patitur, Nec sensus igitur, nec ratio ostendit in sole candorem esse a nigrore ullo separatum, At neque coniunctos, neque foris neque intus contemperatos. Nullus ergo nigror, vel apparet, vel est in sole. Ergo sol totus est candor. Ergo, et foris ei candor est et intus. Et qui foris apparet candor, idem est cum eo candore, qui solis viscera, et tota, et omnia replet. Et eadem lux interior est soli, et exterior. Imo, quod ex his rationibus colligitur; sol et candor, et fulgor, et lux, nimirum corporea, et corpori innata, una eademque sunt res. Neque exterior (quod quidem voluerunt) imago est interioris. Neque interior fons est exterioris. Sed unum et idem sunt reipsa; partibus tantum sui, et locis dissita.

De astrorum vero luce; forte non est ita sentiendum. Namque est ab Astronomis observatum, de tanto stellarum numero, quinque esse nubulosas, obscuras novem. Habent ergo hae, nigroris in se non parum, sicuti et luna. Reliquas vero, quae clare lucent, eiusdem sunt cum sole rationis. Nimirum unaquaeque, et stella est, et candor, et fulgor, et lux, una eademque res. Sed quia non omnes, eadem luce lucent: neque eodem candore fulgent: sed lucibus ita inter se differunt invicem, ut singularum luces, specie videantur a singulis aliarum lucibus distare: necesse est in lucibus earum nigrorem aliquem, aut colorem alium esse admistum. Minore et maiore copia prout lucium claritas, vel maior est, vel minor. Aliae, quae clarissimae visuntur, ut Venus, ut Sirius, ut Spica, ut aliae quae primae dicuntur esse mangitudinis, et quae ad polum Antarcticum, ex neotericorum navigationibus, fulgentissimae omnium, crucis figuram formant, nullum nigrorem, neque intra, neque extra habere est necesse. Sed de hac lucium syderearum differentia suo loco agetur postea. De luce ergo corporea, coelestique. (Nam de ignea suo loco) haec nobis dicta sunto. Quae, ni fallimur, neque veteres, neque neoterici ulli philosophi, aut attentarunt, aut attigerunt; rei lucentissimae, nimia, uti remur, deterriti obscuritate.


Liber secundus: De diaphano

Trium genera corporum in universo diximus, Lucida, Diaphana, et Opaca.  Lucida ea esse, quae lucem habent ingenitam et perpetuo sibi haerentem.  Lucida enim omnia a luce sunt, et nominantur.  Sed addidere optici, lucida corpora ea esse, quae sunt sui luminis diffusiva.  Quod sicuti optime dixerunt, ita lucem eis esse innatam videntur esse obliti.  Integra ergo lucidorum corporum fuerit definitio.  Lucida corpora esse qua innatam habent lucem, ex qua lumen diffunditur.  At quae in loca, et quo versum, lumen hoc diffunditur?

In corpora generis secundi, et generis etiam tertii, diaphana, et opaca, et in lucida quoque generis primi.  Sed in omnia proprio quodam modo, et conditione non eadem in omnia.  Ad opaca enim et lucida, non pervenit lucidorum lumen, nisi prius transeat per diaphana, et postquam eo pervenit, diversos in utroque edit effectus.  De quibus locis suis.  Nunc de Diaphanis.  Optici iisdem, Corpus diaphanum esse, per quod lumini est transitus.  Recte quidem haec.  Sed nos planius in hunc modum.  Lucida et opaca corpora inter se contraia esse asserimus.  Diaphana vero inter haec extrema esse media.  Haec diversitas in eo consistit, ut sicuti lucida corpora illa, sol, astra, ignis, lucem sibi inexistentem habent, vel lux ipsa corporea sunt, ita opaca corpora, sui natura sunt tenebricosa.  Et sicut lucida a luce sua, lumen diffundunt, ita opaca ab obscuritate innata, tenebras extra se effundunt.  Diffundunt ergo utraque extra se, veluti germina quaedam sua, et suarum naturarum, quasi testimonia, lucida lumen, opaca tenebras.  Diffusio autem utriusque in una sit diaphana.  Quae nec lucida sunt, nec opaca.  Inter haec vero extrema veluiti medium posita diaphana, utriusque extremi germina in se recipiunt per vices, aeque tenebras ac lumina.  Tria specie fuerunt lucida, sol, stellae, ignis, unum participatione:  Ignea.  Tria specie sunt, et opaca, luna, nubes, terra, et quartum participatione terrea.  Totidem sunt, et diaphana, aether, aer, aqua, et quae hunc participant, aquea.  De lucidis, et luce iam est actum.  De opacis postea:  Nunc de diapanis, brevibus agamus.

Diaphana Graeco nomine, dicta sunt haec corpora, quoniam diaphanes transparent, ita ut per ea lux cernatur, et lumen, et colores;  et visus etiam per ea transeat.  Ideoque Latinis, et transparentia, et transpicua, et perspicua, a meliore offico sunt appellata, lucis inquam et luminis vehendi, atque oculis representandi.  Nam non minus, quam lucem et lumen, tenebras atque obscuritatem, et vehunt, et representant.  Sed de his suo loco.  Nunc meliora.  Dubia res apud veteres, nec minus posteris seculis, an diaphana corpora per se essent luminosa, vel per se essent obscura.  Et tertio dubio, an per se sub visum caderent:  et per se essent visilia aether, aer, aqua.  Quaestiones sane, non faciles solutu.  Peripati magister docuit lumen esse energiam, et entelechiam diaphani.  Utraequae hae voces, solent illi essentialem formam significare.  Si id ita esse, lumen esset diaphani forma essentialis.  At singulis diebus, et singulis saepe horis, aer et aqua, umbris, tenebrisque obruuntur, lumenque amittunt prius.  Quod esse talibus nullis formis accidit, ut et adveniant, et recendnat, et etiam revertantur.  Si vero energia haec ad visum referatur, ut sine eo, visilia non cernantur, et cum eo cernantur rursum, verum forte id fuerit, quo ad colores, qui lumine in diaphano existente, conspiciuntur, atque ita per lumen diaphanum, coloribus et visui fieret diaphanum, non autem per se in sui natura consideratum, lumen est diaphani energia vel actus essentialis,  Non ergo nos docuit, aut quid lumen esset, aut quid sit diaphanum.  Sin vero e contra, daphana per se essent, et essentialiter obscura, lumen recipere nequirent; perpetuo namque tenebris obsiderentur.  Diaphana ergo, non sunt sui natura [4r]vel luminosa vel tenebricosa.  Verum cum et lumen, et tenebras, aeque in se suscipiant, media quadam praedita esse natura est necesse.

Utrum autem diaphana sui natura, per se sint visibilia, maior forte fuerit difficultas.  Namque si verum sit, quod Peripati pater scripsit, colorem esse primum visile, et color sit diaphani terminus, poterunt diaphana videri, esse visibilia.  Sed triplici hac in re, vir a suis tam adoratus, labitur errore.  Neque enim color est primum visile.  Neque color est terminus diaphani.  Et praeter colores, lux, et lumen et contrariae tenebrae, et umbrae, sunt visibiles.  Umbras enim fere semper cernimus, tenebras saepe.  Eas enim cognoscimus, quod nemo negat.  Sensu tamen non alio quam vivu, quod omnes fatentur.  Visiles ergo, et tenebrae sunt et umbrae, colores tamen non sunt, neque visuntur per colores.  Imo e contra, colores per tenebras non visuntur.  Lucem autem esse visilem, quis dubitet?  quando et in lumine, et per tenebras cernitur.  Neque color est, diaphani aetheris, vel aeris, vel aquae terminus, quae sui natura quatenus diaphana dicuntur, sunt interminanta.  Neque color est primum visile, quia per se non est visilis.  Per umbras enim densiores, per tenebras etiam cerneretur, sicuti lux.  At in tenebris color non videtur.  Non est ergo color primum visile.  Neque est visile per se, quando non nisi per lumen visitur.  Et luminis beneficio visilis redditur, sicuti obscruitatis maleficio redditur invisilis.  Sed hunc in philosophia errorum omnium patrem, ommittamus.

Primum visile est lux, quando etiam per tenebras, quae alia oculunt, videtur, et stellae, et ignes.  Secundum visile, lucis, proles, radii sunt.  Tertium, radiorum proles lumen.  Quartum colores luminis progenies. Quintum umbrae.  Sextum obscuritas.  Septimum tenebrae.  Haec postrema tria, per se visuntur, longe prius, quam colores, qui non nisi in lumine visuntur, et per lumen.  Non sunt ergo per se visiles, colores, nec primo, sed per aliud, ut qui in umbra etiam visuntur, non tamen in tenebris visuntur.

Alia illa quaestio.  Suntne diaphana sui natura visibilia?  Si sui natura viderentur, vel luces essent, vel radii, vel lumen, vel umbrae, vel obscuritates, vel tenebrae, vel horum aliquid haberent innaturm.  At horum nihil sunt.  Neque horum quicquam innatur habent. Visilia ergo per se non sunt.  At utrum per horum aliquod sunt visilia?  Visitur ne aether? Cernitur ne aer, vel aqua?  Si lumine videntur, non per se videntur.  Si in lumine cernuntur, sui natura non cernuntur.  At si lumen per se non videtur, neque diaphana per se visentur.  Lumen autem per se non cerni, indicio adducunt, quod in aere non discernatur.  In terra, in pariete, opacis omnibus cernatur.  Si hoc ita sit, lumen per se non videbitur.  At in aethere, visitur, quia semer apparet luminosus.  In aqua quoque visitur, in crystallis, vitrisque visityr.  Cur ergo et in aere non visatur, quando et earem, sicuti aeterha et aquam, et aquea reddat illuminata, et opaca illustret?  Visitur quidem in his omnibus lumen.  Verum in opacis discernitur magis, quia in eo multiplicatur repercussu.  An vero aer, quando est lumine plenus, per lumen visitur, non visitur per tenebras?  Sive potius aer, neque illuminatus cernitur;  sed lumen in aere visitur, sive aer in lumine?  Potius enim videri possit, aer esse in lumine, quam lumen in aere, quando quod maius atque amplius est,  loci ratione obtinet:  minus vero et angustius, qualis aer est, locati vices tenet.  At longe quam aer, lumen amplius est, aethera enim implet, et aquam, quae aeres non sunt, et aerem continent.  Opacam etiam lumen ambit Lunam, terramque, et nubes operit, et intra eas non raro penetrat.  Quid ergo, sive sit in aere lumen, sive sit in lumine aer, dicendum ne erit, aerem videri?  Per se quidem cerni non videtur, quoniam dum sine lumine est, non videtur.  Si videtur illuminatus, non per se, sed videbitur per lumen. Si visilis per se esset, cerneretur, sicuti lux, etiam in obscuro.  An vero aer, sicuti color est qui in tenebris non cernitur, cernitur in lumine?  Et eo devolvetur questio haec, ut iuxta Stratonis physici sententiam dicatur, aerem, et aquam, et terram natura esse alba, quia simplicia sint corpora?  et ut colorata sunt cernantur, quanvis non nisi illuminata?  At alba quae revera sunt, quamvis non in tenebris, in obscuro tamen visuntur, colores alii non visuntur.  Aer et aqua, si alba essent, in obscuro cernerentur.  At non cernuntur.  Non sunt ergo alba.  Si non alba sunt revera, num saltem albus sit eorum hoion chroma veluti color?  Si ita esset in eis albedo, veluti color, eandem cum lumine haberent proportionem.  At lumen, et conspici videtur, et in causa esse, ut alia conspicantur.  Albedo haec, neque conspicitur in diaphanis, neque in causa est, cur vel ipsa diaphana, vel alia per ipsa conspiciantur.  Non ergo albedi, in diaphanis, vel color est, vel tamquam color.  Cum ergo aer colorem non habeat, neque lucidum corpus sit, nec tenebrosum, non videtr posse per se videri, neque esse visilis.  An vero, eodem modo alia diaphana non sunt per se visilia?  Sane aether, nequaquam est conspicuus.  Sed huius rei, duplex potest esse ratio, quia scilicet, et procul est a nobis;  et quia ab aere occulitur.  His addatur, ratio tertia quia sit manime, et raritatis, et tenuitatis.  Quibus, cum minus crredatur praeditus [4v] esse aer, et aer non cernitur, multo minus cernetur aether.  Quid ergo illud est, quod oculis clara die in coelum sublatis, fornicis instar conspici videtur, coerulei coloris, aer ne ille est, an aether?  Coeruleus quidem color, inter nigricantes uti postea apparebit est numerandus.  At nigror revera omnia est ab opaco:  in aethere vero nulla est opacitas, ut ab ea evaneus ille color esse, possit dici.  Qui ergo ibi apparet?  An aeris profunditas, eam reddit apparentiam?  Ita videtur, ut scilicet in magna distantia, ob multarum sui partium interiectionem, ac mutuam subitionem, opacitatis aliquas sumat vices.  Hoc enim proprii muneris habet aer, ut longo sui intervallo res etiam coloratas, et bene visiles, et in claro lumine obtegat, sano etiam atque acuto visui, ut ille nempe minime cernantur, et ipse appareat umbrosior.  Haec utraque opaci corporis sunt propria, non autem diaphani.  Partes ergo aeris multae, quamvis omnes, lumine aeque collustrentur, inter obiectum, et visum interpositae, veluti densitatem quandam induunt.  Atque ideo in perspicuo corproe contra sui naturam, opacitatem aliquam efficientes coeruleum illum, vel cyaneum colorem representant.  Cur autem in fornicis modum visitur?  Quia circumquaque ab aequali invervallo,oculos nostros incurrunt quasi in centrum, partes illae aeris omnes, opacitatem eam referentes.  Hanc ob causam opacitatem in aere  efformari, ob artium videlicit multiplicationem et subitionem testimnio sunt diaphana omnia, quae nobis sunt prae manibus.  Nam si quis duo, vel vitra, vel crystalla, unum alteri superponat, opaciora efficientur ambo.  Luminis enim penetrationis, ac pertransitioni  praecludunt viam, magis quam prius, quando una tantum erant.  Si tertia vel quarta adiunges, opacantur etiam magis.  Et quando plura super posueris, tanto effeceris opaciora, ita ut tandem, et lumini negent transitum, et visui, et colori.  Omnium ergo diaphanorum, eadem hae in re est natura, ut partium multiplicatione ac subitione, opacitatem vel sentiant, vel efficiant.  Nam maria quoque idem patiuntur, si vera, urinatores unionum, in orbe novo referunt:  Solis radios, non nisi, ad certam profunditatemm, fundum illustrare.  Ubi altius sit mare, non illuminari.  Quin statim aqua, in vitreo vase parvo,  lumini ac visui dat transitum liberiorem, quam si maius vas fuerit.  In lacubus quoque ac fluminibus, etiamsi limpidissima sit aqua, minus, quae sunt in fundo visu percipimus, si alta; quam si  brevior alicubi fuerit aqua eadem.  Magno ergo intervallo, limpidissima diaphana vel opacitatis rationem subeunt, vel reaspe redduntur opaca.  Ita ut et visum rerum adimant, et lumini transitum praecludant.  An  vero aether, et ipse sit huius modi, nec negaverim, nec affirmaverim.  Tam enim a nobis procul positus est, ut visus noster, eo non pertingat.  Satis illud constat, stellarum luces, a nobis per tenebras etiam cerni, et lumina Veneris et Lunae, usque ad terram pervenire;  aere lumine solis apud nos vacuo.  An vero, eadem aetheris, vel profunditas, vel opacatio luces stellarum infra sextam magnitidunem, nobis occultet, in incerto est.  Nulla enim orbium, (si orbes sunt) opacitas sui dat sensum.  Vel etiam potius aeris est ea opacitas, quae nobis visum stellarum aestate adimit, quae hyeme, noctibus serenis, infinitae fere numero visuntur?  Vel vaporum id vitium est, qui aerem implnet, et visui nostro se se opponunt, hieme vero liberum aerem relinquunt, cut nulli ob pororum. terrae frigore constipationem, attoluntur.
Quid ergo concludendum?  Omnia ne diaphana sunt invisilia?  an vero visilia?  Et si visilia sunt, per se ne, an per accidens sunt visilia?  An vero pars eorum visibilis est?  pars alia invisibilis?  Omnia quidem in tenebris, in obscuro, in umbra densiore, invisilia sunt, in umbra vero clariore ac lumnie, visilis est eorum pars, vitra atque crystalla.  Idque quia solida sunt, solditas autem omnis est a terra.
Terra autem omnis colorata?  Pars vero alia invisilis aether, et aer, luce carentes. Aqua vero, inter duo illa et duo haec, medium quodam videtur esse. Invisilis videretur esse, nisi fundum cui supernatant mare, lacus, flumina, subesset.  Ex cuius repercussu, indicaret, ibi aquam esse.  Visilis vero etiam videtur aqua esse, quoniam urinantes, et infra se fundum versus:  et supra se versus aerem, vident aquam.  Quod et nos pueri, sumus experti saepe.

Sed et nocte obscura, aqua videtur conspici, ubi remi, et temo navis eam secant.  Innmeras enim veluti stellulas lucentes excitant per aquam, et in superficie, et sub ea cursitantes, et slientes, perque eas, et circa eas aqua cospicitur, commota.  At hae non indicant aquam per se visilem esse.  Non enim nisi luciditatis illius appositu, ac comparatione videtur cerni.  Per accidens ergo cernitur.  Per se etiam cerni videtur, ea qua urinantibus superstat.  Cernitur enim, non contra opacum, ut inferior contra fundum, vel contra diaphanum aera, eumque illuminatum.  Et guttae imbrium, contra partem aeris ferenam per se visuntur.  Est ergo aqua, et per se visilis, et per accidens.  Vitra, et crystalla, quia cum duritie ac densitate, opacitate quadam sint induta, per se visilia sunt.  Aer autem et aether, in dubio adhuc sunt, an omnino visilia sunt.  De aere quidem ita videtur statuendum.

Quia prope non positus cerni ac discerni non [5r] videtur,eum per se esse invisibilem.  Et si in fornice illa coerulea cerni, dicatur procul posita, non nisi procul cerni dicetur.  Idque per accidens, quando non locis omnibus conspicitur.  Non est autem mirum, aerem atque alia diaphana, ab opacitate libera, non cerni.  Sensio enim nisi returm a sentiente diversarum est.  Aer vero diaphanus est, et cornea oculi diaphana.  Humores eius tres, aqueus, crystallinus. et vitreus diaphani omnes sunt:  eiusdemque cum aqua, crystallo, vitro, et naturae et diaphanitatis.  Non ergo, quae intra sunt, ea quae extra sunt, sibi similia, sentient, nisi haec diversitatem aliquam aquirant.

De aethere vero nihil dixerimus.  Altitudine enim sua, et sensum fugit, et iudicium.  Spiritus enim, per quem anima videt, aethereus et ipse est, et ideo diaphanus.  Simile ergo sibi non sentiet, et nisi astra luce sua se proderent, sensus, nihil ibi esse, cognoscret.  Diaphana ergo sui natura, invisilia sunt, ea nimirum quae sunt rariora.  Quae vero densiora sunt, ut aqua et aquea, sunt quidem visilia, quia visus et ea densitate refrangitur, et opacitatis aliquid in se habent.  Illud quaestioni aeris addamus.  Quando in lumnine tingitur coloribus, viridi, rugeo, croceo, aliis, visilis ne tunc ipse fit?  an colores tantum in eo visuntur?  Si colores tantum, ipse sicuti erat sui natura, invisilis remanet.  Si per colores ipse quoque visitur, non per se, sed per eos videbitur, atque ideo per accidens cernetur.  Species autem, rerum objectarum quas visiles quidem, sed intentionales vocant, si in aere sunt, et non forte in lumine, visiles illae quidem, sed per eas aer, nequaquam cernitur.  Et si cerneretur, per accidens cerneretur, quando non suis sed illarum viribus conspiceretur.  At vero, non in aere illae sunt, sed in lumine, in cognata, scilicet re potius, quam in aliena.  Colores enim omnes lucis sunt progenies, sicuti et lumen.  A cognata ergo re, facillime excitantur.  In eamque insiliunt laetae, uti per eam visantur.  Ab eaque laetanter recipiuntur, ut non torpeant, sed suum munus obeant, visionisque se se exponant.  Et si quis eas in aere esse dicat, non quidem id negabimus nos, sed aiemus per accident eas ibi esse:  quia in aere lumen fit, vel aer in lumine.  In quo lumine ipsa sunt primo.  Idque indicio patefieri, quia in aere si lumen absit, non vidantur.  Si adsit illico, adsunt et ille, ipsique miscentur, ut et prope, et quadam tenus procul conspiciantur.  Quid vero in causa est, ut et vitra, et crystalla, et aqua, quasi specula quaedam essent, speciem visilem referant ac reflectatun.  Corydon enim ille, Nuper se in litore viderat, dum placitum ventis staret mare.  Neque id solum, sed eas species reddunt viciniores;  quamvis de longe veniant.  Quales etiam, stellarum species faciunt, dum eas nobis prope positas ostentent.  Id quidem inde fieri credam, quod reflexio ea, non ab ipso diaphano per se  fiat, quamvis illuminato.  Sed quoniam ab opaco, quod reflexio ea, non ab ipso diaphano per se fiat, quamvis illuminato.  Sed quoniam ab opaco, quod aquae subest, quodque speciei illi, sicuti et lumini, non dat in se transitum, speciem, sicuti et lumen a se reiiciat.  Illa reiecta, a reiiciente refugit, ex eo tamen non exit.  Atque ita in sublimi suspensam se se ostentat.  Idque clarissime apparet in pelui aqua pleno.  Nam species quae in fundo ab opaci redditur, sublimior visitur, et fere in superficie.  Stellarum autem species vicina eadem ratione apparet, quia in tenebris, quae opacitatis terraeae sunt proles a terra reflexa sistitur, ac vicina visitur.  Idem, eadem ratione sit in vitris, atque crystallis, quae quamquam diaphana sui natura sint, opacitate tamen uti ostendimus non carent.  A qua species relata ad superficiem diaphani, quod in eis est advolat, ibique se se ostentat.  Quae res et in speculis, ea ipsa ratione evenit.  Composita enim sunt, ex diaphano atque opaci.  Ab hoc species resilit, in illo apparet.  Quae si in aere, eodem pacto dum est in lumine, oculis occurrit, a partium multiplicatione, quae densitatem et opacitatem inducunt reiecta, in lumine quod in aere est, se se ostendit.  In quo lumine et in speculis, et in vitris, et in crystallis, et in aqua, quasi in suo solio laeta sedet, eo abeunte, tristis emoritur.  Concludamus, diaphana corpora, aetherea, aerem, aquam, aquea sui natura esse media, inter lucida et opaca.  Utrorumque horum proles, lumen et tenebras, aeque recipere.  Et quae ab his, vel proveniunt, vel pendent omnia.  Aethera et aerem non esse per se visilia.  Aquea crystalla et vitra per se esse visilia, non quatenus diaphana, sed quatenus opacitatis cuiusdam sunt participia.  A quam vero et per se invisilem, qua est diaphana, et per visilem qua opacitatem includit.  Quatuor haec, aerem minus, aquam magis, crystalla etiam magis, vitra quoque magis, multitudine partium atque earundem subitione opacescere.  Eaque opacitate, et colores, et species in lumine edere, atque ostentare.


Liber quartus: De lumine

Lumen Dei Opt. Max. ad res proxime condendas, vivificandas, alendas, sovendas, servandas, et perficiendas, maximum atque optimum instrumentum, nullis pene philosophis bene cognitum:  mentem nostram philosophandi avidam, quo^, et qua ducat methodo, perpendamus. Ipsumque ad sui ipsius indagationem nobis praeferamus:  et e tenebris, in quibus hactenus videtur dormitasse, eruamus, atque ad eorum philosophantium, qui in authoritatibus veterem, non obdormierunt, notitiam deducamus.  Quo' nobiscum per luminis cognitionem, ad patrem luminum, ac primam lucem ascendere, apud eum morari;  ab eoque per rerum gradus descendere; iterumque per eodem ascendere queant.

Igitur, lumen hoc quid nam est?  Quotuplex nam est?  Aliud ne est in coelo, et aliud in aere, et aqua?  Quas nam habet vires?  Quas nam edit actiones?  Quas nam patitur passiones?  Quorum nam operum est opifex, in elementis, in coelestibus, supra etiam coelos?  Vera ne sunt encomia, quae de eo modo' praecinuimus?  Esse scilicet lumen Dei. Opt. Mas Maximum, optimumque instrumentum?  Haec omnia sunt nobis singillatim philosophanda.  Sed ante omnia lumen ipsum philosophemur.

Graeci communi cum luce nomine lumen apellavere.  Utrumque enim fws dixere.  Quod et Latinorum fecere quidem, lucem utrumque et lumen nominantes.  Nos haec superius ex rerum natura, ita distinximus, ut radios, a luce discerneremus:  Modo lumen a radiis, si tamem res fiat inter se diversae, dignoscamus. Sicuti eorum multa, quae de radiis sumus contemplati, luci minime conveniunt, ita forte quae radiis convennere, lumini non conveniunt.  Neque enim lux, lucido corpori insita, vel refrangitur, vel reflectitur.  Neque momento a sole emicat.  Neque diaphana penetrat.  Quae omnia faciunt radii. Lumen autem et radii, quomodo differant, ita perquiramus.

Lumen et radii, vel eadem res sunt, vel non sunt eadem.  Vel partim eadem, partim non eadem sunt.  Hanc ratiocinii necessitatem, nemo effugiat.  Radios quidem docuimus a luce promicare, in conos lucentes, candidosque inter se intervallis aliquibus distinctos exire.  Si alius fulgor, quam hic radiorum in diaphanis non effulgeat, proculdubio radii, et lumen idem candor erunt.  Si vero fulgor alius, in conos non discretus, sed integer, et ea intervalla replens conspiciatur, radii et lumen non idem candor erunt.  Sed candores et fulgores, alius in lineas seu pyramides diffusus, alius in spacia latiora fusus, et quasi effusus.  In ea nimirum, quae ipsos radios disterminant alium ab alio, et in reliqua omnia post radiorum apices, quaqua versum profusus.  Id autem non lippis oculis in radios intuentibus, manifesto' cernitur.  Hoc ipsum appellamus lumen quod alio magis proprio nomine Graeci, et aughn et feggos nuncupavere.  Duo ergo fulgores, inter se distincti sunt:  radii scilicet fulgor in conum a luce profectus, et in cuspidem collectus, et lumen fulgor alter in latiora spacia fusus.  Hoc quoque differunt, quod radii fulgentiores sunt, et visum acutius feriunt, ac laedunt, lumen vero inter radios, minus fulger, et oculos minus laedit.

Sed primum illum fulgorem, e luce ipsa emanare ostendimus, lumen vero, secundus fulgor, an etiam ab eadem luce promanabit?  An a radiis solum?  An ab utroque?  et a quo nam prius?  a luce ne, an a radiis?  Profecto, necesse est, lumen hoc, vel ab ipsa sola luce provenire, vel a solis radiis, vel ab utrisque simul et luce, et radiis.  Nullo enim in loco lumen cernitur, nisi ibi, et lux, et radiis sint praesentes.  Atque adeo lumen, non nisi in lumine conspicitur.  Neoterici de Peripato, credunt lumen sui natura non cerni et si cernatur, per accidens cernatur, quia scilicet non nisi in solo, aut pariete, quae ferit cernitur,  et potius esse instrumentum quo, et per quod alia cernantur, quam cernatur ipsum.  Nos vero dicimus, utrumque lumen facere.  Nam et colores, et alia quae sub coloribus latent, quae optici ad 22 enumeravere objecta, per lumen conspiciuntur.  Inter enim radios uno modo conspicitur, alio ubi radii non sunt, claritate sua se se pandit ubique, quamvis aliter visatur, quam colores.  Qui omnes terminatae in sperficie visuntur, lumen autem nullo terminatur termino.  Et sicuti fusum est, ita fuse cernitur quoque. In cubiculo clauso, et obscuro, nullum inest lumen.  Illata, vel accensa in eo candela, flamma corpore lucido luceque ipsa, et radiis, illico totum illuminatur.  Luce ergo adveniente, praesenteque ea fit illuminatio.  An vero, et radiis praesentibus, qui nulli ex candelae illatae flamma cernuntur emicare?  Sane si quis, aliquantulum discedat a candela, et conniventibus occulis eam intueatur, lineas sive exiles conos qui radii dicuntur distinctissimas, a luce promicare intuebitur, se finire, haud ita multum a luce digrestas cernet.  Lumen auem longius, quam vis minus fulgens quam radii progreditur, ac totum cubiculum illustrat.  Quod in solaribus quoque radiis accidere videmus.

Quid ergo, a luce ne lumen ortum habet?  an vero tantum a radiis?  An ab his et illa?  A luce quidem oriri lumen rationi videtur consonum, quando sine luce, nullum cernitur lumen,  Nam si a luce radii promicant, cur ab eadem lumen etiam non emanet?  cum et hoc et illi fulgores, et candores luci similes appareant?  Huic rationi, ratio alia videtur posse repugnare.  Nimirum quod dixerimus a lucis qualibet particula, ac fere puncto radios micare.  Qui basibus suis latiusculis, superficiem lucis totam occupant.  Quod si verum sit, locus in luce a radiis vacuus reliqui non videtur, ex quo, lumen a radiis aliud, promicare queat.

Sin vero promicat, cur minus quam radii candidum promicat, et minus fulgens.  Videntur enim radii, candidiores longe, et fulgentiores fuso lumine esse.  Cur ergo ab eodem fonte candidissimo, alii magis, aliud minus fulgens effulgeant?  At ab eadem causa naturali, non impedita, idem semper nascitur effectus.  Non ergo a luce unica, et uniformi, duo effectus inter se diversi provascentur,  radii candidissimi, et lumen minus candens.  Non ergo a luce lumen orietur.  At et lumen diaphana illuminat, ut radii.  Lucidum ergo fontem etiam lumen habet.  At fons hic, lux illa primaria non est a qua radii emicant.  A radiis ergo qui secunda sunt lux, pronascetur.  Et quia radii a luce oriuntur, lumen vero a radiis, lumen quoque a luce per radios orietur,  Itaque lumen tertia quaedam erit lux;  radii lux secunda.  Neque mirum, cur lumen minus fulgeat quam radii, quando radii quoque minus, quam lux primaria fulgent.  Prima enim in uno quoque entium genere, sunt etiam summa.  Et quod primo propinquius est, et principalius est et portentius.  Primo igitur gradu lux est, radii secundo, lumen tertio.  Familiariore experimento candelae in cubiculum illatae, id patescit. Subito namque illuminatur totum.  At lux ipsa vivicissima est.  Circa lucem vero vivacior est radiorum fulgor, quam longius progressis.  Lumen vero a radiis se se effundens, minus etiam quam radii fulget,  et magis etiam fulget ad radiorum radicem, quan vel in medio, vel ad apicem.  Itaque triplex in singulis radiis fulgor, initio, medio, fine, prout prorsus aut longius a luce ipsa progrediuntur.  Eadem ratio est in lumine.  Fulgentius enim est ad partem radiorum fulgentiorem, minus ad medium, minus quoque ad finem. Post quem languidius sensim sit semper, ita ut ad cubiculi angulos pro eius magnitudine, vel languidissimum apparet, et splendor potius et nitor, quam lumen;  vel etiam iam umbrescit. Quibus sane eventis colligimus duo; Alterun, radii usque ad angulos mon perveniunt.  Alterum quod lumen, a radiis differens sit res, et eorum proles.  Egro lumen non a luce prima, sed a radiis emanat.  Vel ergo integris permanentibus radiis, lumen ab eis funditur, vel radii, dum deficiunt, a lateribus, et apice, funduntur in lumen.  Ita ut lumen, res non sit alia, quam radius fusus, et radius itidem non alia rest sit, quam lumen unitum, ac in se collectum.  Vel etiam verius, lumen est fulgor, a radiis, luceque profusus, et radii instrumentum sunt lucis, lumini fundendo, ac diffundendo, vel lucis, effundendae in lumen ac propagandae.  Sive igitur a luce ipsa, sive a ridiis sive ab utriusque lumen emanet;  communia quaedam cur radiis, habet quorum perpetuus est comes. 

Nimirum quod et ipsum fulgeat.  Quod momento emicet.  Quod ethera, aerem, aqua, [10r] reliqua omnia diaphana momento penetret.  Quad ea se ipso impleat.  Quod usque ad terram, et ultra etiam diffundatur.  Quod quaqua versis effumdatur.  Quod quaecumque attingit illuminet.  Quod opaca non permeet.  Quod nulli proprio haereat subjecto.  Quod nullo etiam subjecto egeat, et forte istius modi alia plura.  Inter quae dicimus, lumen esse corpus incorporeum, et immateriale, trine' dimensum:  Et formam tantum esse, ab alio quidem pendentem:  in se tamen subsistentem, et substantialem.  Atque adeo non obstare quin et movimento moveatur, si tamen emicatio, motus dici vel potest, vel debet.  Et corpora omnia diaphana nimirum penetret, sive ulla vel illorum, vel sui ipsius offensa.  Et praeter haec.  Quod se se per spacium fundat amplissimum, quod per diaphani omnes dimensiones effundatur.  Totumque impleat, totumque illuminet.  A fonte proprio non divellatur.  Non tam insit diaphano quam ei adsit.  Naturam illius non mutet.  Neque ab illo mutetur sua.  Moto diaphano, lumen non movetur.  Per se nullo monetur modo.  Neque accedit, neque recedit.  Neque fluit, neque refluit.  Diaphano recedente aliqo, ipsum non discedit.  Opaco a se illuminato abeunte, ipsum non absit.  Termino diaphani, non terminatur;  sed ultra protenditur.   Fonte suo abeunte abit;  Redeunte, redit.  Sui multiplicatione, et amplificatione gaudet.  Nulla re sordida inquinatur.  Ab illuminante, non a illuminato pendet.  Diaphani non est proprium.  Ipaco impeditur. Ab opaco refrangitur.  Ab opaco resilit, vel in se ipsum, vel ad angulos.  Colorem secum fert, eumque ostentat.  Eique intingitur.  Et alia fortasse his similia plura cum radiis habet communia.  Proprium vero, ut habet lumen essentiam, ita et vires proprias habet, et actiones.  Nec non etiam passiones.  Quae omnia singulatim erunt pervestiganda si prius reijiantur, quae quasi de lumnins essentia sunt in Peripato fere decantata, idque quam paucissimis.

Aiunt, "lumen est praesentia lucidi in diaphano."  Haec asertio, nec lumen a radiis distinguit, neque luminis essentiam explicat.  Neque unde veniat, indicat, neque vera est.  Luminis enim essentia non est, ut sit praesentia, sed est aliquid in se prius postea praesens fit alicui.  Aether quoque suo ipsius lumine, fulget, et diaphanus ipse est;  nequetamen est lucidus, neque alterius lucis fulgore tantum fulget, sed et astrorum et suo.

Alter assertio est, "lumen est coloris actus sine erergia."  Neque haec luminis essentiam declarat magis, quam proxima.  Tantum enim colori largitur, ut cerni queat, non autem ut sit, neque suo adventu colorem generat, sed in re praeexistentem in actum educit visionis.

Haec vero luminis operatio est, non essentia.  Neque lumen est coloris vel essentia, vel forma.  Ostendemus enim postea colores, non solius luminis, set et opacitatis esse progeniem.

Tertia illa assertio, Lumen et calor generatur, attrito aere ab astrorum latione.  Qua nihil esse potest stolidius.  Nam quo ad lumen, omnibus noctibus, astra feruntur, noctu tamen lumen in aere non efficiunt.  Hieme tota feruntur astra, attamen calor nullus, sed contrarium frigus in aere habitat.  Neque ullo umquam tempore, a latione, aut orbibus, aut etiam corporibus astrorum, aer teritur, praesertim ipsi, qui inter lunam, et aerem, ignis spheram collocat.  His ergo tot falsitatibus reiectis ad proprias luminis operationes explicandas revertamur.  Lumen sicuti a radiis pronascitur, sic radiorum perpetuus est comes, et circa eos veluti revolvitur , et volitat.  Et spacium quod inter radios apparet, implet universum, et ubi  desierint in conum funditur per omnia, et unum sit lumen, et continuum, et rumpitur aut interrumpitur numquam.  Haec non alia egent probatione, quam oculi valentioris, et ad radios non illico caecutientis.  Lumen diaphani qualitas non est, quia illico ab eo recedit totum.  Qualitas autem omnis sensim, et inductiur in corpus, et educitur, per alterationem.  Alteratio omnis, motus est, et motus omnis fit in tempore.  Quod vero, non tempore, sed momento, et inditur, et exuitur, ut lumen, qualitas esse non potest.  Qualitas in corpore aliquandiu retinetur, lumen non retinetur.  Neque ullis, vel diaphani, vel opaci qualitatibus miscetur. Neque sibi cognatis etiam coloribus commiscetur, opacum enim color penetrat, lumen opacum non penetrat.  Colores tamen aliquando in se vehit, et representat, quoniam hi speciem suam in diaphanum lumine collustratum, et in lumen ipsum producunt.  Quo lumine abeunte, species illa coloris, suo quasi hoste, obscuritate obruta, neque ab ea vehitur, neque in ea visitur.  Speciem colorum, lumen in se tamquam rem cognatam recipit, et tantisper vehit, donec in solum, vel parietem eam deponat, ubi deponit, et se ipsum:  non quidem ut ibi haereat, aut habiet, sed ut bonitatem, atque hilaritatem ostentet suam; et quasi effundat, non tamen profundat, et ut largitate sua et beneficentia colores eos qui ibi inertes, et invisiles resident, in actum suscitet, et ad vitam revocet, ut suo munere fungantur visiles, et hilares rideant.  Quod equidem argumento est, lumen suas vires, alterius rei societate non ammittere.  Et quam in speciem [10v] corporis trine dimensi se se ostentet;  incorporeum tamen est sicuti et fons eius radius:  Neque ullam cum corporibus antytipis habet cognationem.  Neque etiam contrarietatem ullam, per quam ab eis laedatur, aut minuatur, aut obscuretur.  Neque enim eorum umbram in se admittit.  Neque ipsum in se umbram efficit.  Cum in corporea incidit diaphana, quasi per cognata, laetabundum se se insinuat, eaque et penetrat, et quaquaversum permeat:  ea tota hilaritate sua, et foecunditate replens.  Opaca vero, quasi hostilia, indignabundum avversatur.  Et quasi ea tetigisse ipsum paeniteat, ab eis resilit illico, et cupit potius frangi, quam ibi immanere.  Et si quod ibi sit foramen, per illud se se immittit.  Et quasi ea fuga gloriabundum, latius, atque amplius, quam foramen se se contraria parte ostentat.  Summa rei;  lumen a sole amplissimo dependens, et amplissimum veniens, tanto se se amplificandi desiderio tenetur, ut quoquo modo potest, id faciat.  Et ut id faciat, in angustissima foramina se se colligere non dedignatur, dummodo per illa in amplius se fundat. Trans enim foramina quacunque, quantacunque, et qualiacunque transire non indignatur, et trans ea, maius quam in foramine, et latius se se ostendere.  Dedignatur tamen ibi remanere:  si quis foramine obstructo nitatur ipsum quasi carceri includere:  avolat.n.illic, carceris impatiens.

Si quis vero ingenue secum agat, et praeterquam per fissuram, per quamvis aliam foraminis figuram transierit, perfectione figura, orbiculari scilicet se se ostentat.  Tantus est ei perfectionis amor.  Id autem amoris habet, quia orbis solaris, et orbicularium radiorum est progenies.  Omne enim productum, producenti partim est simile, partim dissimile.  Neque tamen in transitu foraminum ullo, aut contrahitur, aut densatur, sicuti nec rarescit post transitum, quamvis dilatetur, a forramine abeundo magis.  Inde est, ut per fenestram ingrediens, latius atque amplius in solo, aut pariete se fundat, quam sit fenestratum amplitudo.  Hac tamen conditione, ut minus spacium magis iluminet, quam spacium maius.  Hoc ipso, indicans vires suas finti viciniores esse fortiores, quando ingressui prorus, illuminet vivacius, sed angustius.  Maiore autem digressu, latius quidem illuminet, sed languidius: quasi coangustatum vividius, robustius fiat:  dilatatum quasi rarescat, fiat minus validum.  Hic enim suae naturae videtur proprium esse, ut in progressu semper magis, ac magis debilitetur.  Ita ut tandem lumen esse obliviscatur, ac desinat, et vertatur in umbrationem:  non quidem dum lumen permanet, sed postquam lumen esse ipsum poenitet, et contrariis tenebrarum filiis locum cedit.  Si vero valens sit, a maiore scilicet;  et vividiore luce oriens, clarius illuminat, et longius se diffundit.  Hinc fit manifestum, lumen etiamsi corpus incorporeum sit, et substantialis forma, attamen quasi esset qualitas, magis et minus recipit, et maximum lumen, et minimum esse potest, et medium multis forte gradibus distinctum.  Maximum autem lumen id esse ratio dictat, quod a fonte proxime derivat, et radiorum luci est proximius.  Lumen e contra minimum illud est, quod a fonte abest longissime, et quod divisum, vel magis digrediens, luminis formam proxime ammittit.  Lumen vero medium, quod inter haec extrema duo fulget.  Idque gradibus pluribus pro diaphanorum ratione.  Est tamen lumen res in se tam perfecta, et absoluta, ut dum nulli miscetur, diaphano, non semidiaphano, non opaco, non semiopaco, non sordibus inquinatur;  non coloribus proli suae, non cognatis luminibus aliis, non sibi denique ipsi commisceatur.  Lumen qualitatem corporum nullam esse, iam ostendimus. Lumen, sordibus non inquinari omnium oculis est manifestam.  Cognatis quoque, luminibus non commisceri, certissimo est argumento, id quod saepissime spectamus.  Candelarum nimirum diversarum lumina, per idem foramina transeuntia in foramine non confundi.  Quoniam trans illud recta profecta, distinctissima visuntur.  Quinimo, si alterum a vivaciore candela venerit, in foramine ipso, inter socia alia lumina, vivacius fulget,  Et inde egressum, reliquis apparet fulgentius, sicuti et per fenestras intrans, non prohibet quin lumen ab opaco nitido reflexum, ab ullo eorum inter se confusione in opposito consoiciatur.  Sed in hac luminum diversorum cognatione, illa non minus sunt admiranda.  Quod inter languidiora lumina, si quod sit vivacius, tale etiam visitur.  Et quod minus fulget, nequaquam inter vivaciora, aut cernitur, aut sui dat sensum.  Ita enim est a natura constitutum, ut luminis maiorus praesentia minus quod veneratione veluti quadam, se se oculis quidem, ac fit invisile non tamen extinguitur, aut quicquam patitur.  Sed et ipsum suam speciem procreat, quantacumque esse queat, tametsi in simile maiore lumine quasi absorbetur, ita lumen minus absorberi videtur in maiore. Idque adeo quia ab utroque illumnatus aer, novi nihil patitur a minore.  Imo vero similis accessione, rationi est consonum, ipsum augeri, et perfici quamvis lumen maius, id offuscet quod est minus.  Cui rei fidem facit, quod plura lumina magnitudine flammarum, unde veniunt differentia, maiorem efficiunt candorem;  multiplici [11r  ] nimirum inter se, vel reflexione, vel coagmentatione.  Praeter haec, lumen natura sua refrangitur a diaphanorum quoque corporum superficie;  ut aquae placidae, glaciei, crystalli, vini; se eas oblique feriat:  partim inquam refrangitur, partim quoque ea penetrat.  Si vero feriat ad perpendiculum penetrat tantummodo.  Si vero dua diversa diaphana hoc modo feriat, et sint illa alterum alteri superposita, prius quidem permeat, a secundo vero refrangitur, et resilit, et alio relucet.  Ea relucentia secundum vocari potest lumen.  Ab hac iterim si refulgeat, lumen tertium, et deinceps alia, si refulgere adhuc pergat, donec refractionibus pluribus debilitent ita, ut tandem elangueat, et lumen fiat minimum.  Dum vero lumen est eodem momento, multas facit reflexiones.  Neque tamen per eas deserit ibi esse, unde eas facit.  Et dum facit, in qualibet aeris particula, vel minima, multiplices format rerum imagines, corporeas et incorporeas, quale ipsum est.  Dum lumen refrangitur, refractum debilius est integro, validius vero refracto secundo, et hoc tertio, et usque ad ultimum deinceps.  Sin autem opacum feriat, aspera et scabra superficie, in plurimas sui frangitur particulas, quae plerunque non discernuntur, nisi diutius resiliant, et sui multiplicatione, se se conglomerando, veluti densentur.  Quod aestate a parietibus ac tegulis domorum palim conspicitur.  In hac ab opaco refractione, si colorem vividum ibi seriat, secum quasi convolutum avehit:  et avendo ostentat, donec in plures simul superficies refulgendo, elanguescant.  Et dum simul sunt lumen et color, si in diaphana incidant simul, ea penetrant, et distincta ibi visuntur.  Idem lumen si sit vehemens, colores minus vividos obscurat, et reddit inutiles.  In ea colorum avectione, et vectione, non aer per quem lumen transit, et colores defert, sed ipsummet lumen videtur colorari.  Nam si aer coloraretur, obiecta non opposita et ubique et undecumque cernerentur, sed minime cernuntur nisi recta sint opposota.  Ergo non aer undequaque fusus, sed lumen iis coloribus quos vehit intingitur.  Neque vero colores solos, lumen coloratum secum defert, verum defert etiam colorem, et vires suas occultas quasdam et admrabiles.  Quae tum diaphana, tum opaca omnia penetrantes, opera edunt mirabilia, virtutes quasdam speciales admirandas in corpora inserendo, et infundendo.  Est enim lumen virtutum coelestium vehiculum, et vinculum universi, superi et inferi,  Quam rem Plato clarissime est testatus, quando in hanc sententiam scripsit:

  • Per universum coelum ac terram extensum lumen, veluti columnam, iridi similem sed puriorem.  Quod lumen coeli, est ligamentum, et universae circulationis.  Cuius ligamenti extrema usque ad terram sunt extensa.
Neque hoc sine magna dixit ratione. Lumen enim, quod elementis infunditur, coelestis luminis est imago.  Lumen autem coeleste, est coeli risus quidam, et animarum coelestiun actus, et energia, et ut Hermes, et Dionysius loquuntur, earum aklines et radii.  Lumina autem coelestium animarum , a luce sunt intellectuali.  Intellectuale autem lumen ab intelligibili luce emicat.  Haec autem lux, ab ipso fonte ac patre luminum, quae per omnia effunditur efficacissima.  Sed de his postea, sicuti et de tepore, luminis perpetuo comite;  cum quo lumen longe merito maximum atque optimum Dei in rebus fabrefaciendis esse instrumentum diximus.  Quod suo loco palam fiet esse verissimum.

Nunc quae de lumine supersunt persequamur.  Cum lumen a coelo in elementa funditur, et coelestis dum terrrestri parte universique vinculum, efficitur, ut puris tenebris nusquam pateat locus.  Nam sicuti in lumine et per lumen cernuntur omnia, colores, opaca, diaphana, sic quoque lumen ipsum, non nisi in lumine cernitur, et sibi ipsi est quasi medium ut cerni queat.  Unde fit, ut lumen, universalis quaedam forma sit, totius visibilis, tum diaphani, tum opaci, tum colorum omnium.  Colores autem particulares qaedam sint visilium formae, et omnia sint evidentiae quaedam et luces;  lumen ubique sit veluti color;  color ubique itidem sit veluti lux et lumen.

Unde concluditur, mundum hunc nostratem totum, participatione luminis, et visilem esse et pulchrum. Et corpora quae in mundo sunt, tanto esse pulchriora et perfectiora, quanto luminis plus sint participia. Itaque lumen, in mundo hoc universo, quasi in Dei Opt. Max. templo, est quasi visibile quoddam numen, Deique simulacrum.

Nam et ipsum bonitate sua se cunctis et facillime, et felicissime communicat. Rebus omnibus se se largitur, et quaqua versum per omni se se diffundit. Et causa est ut omnia, et illustrentur, et incalescant et formentur, et generentur, et nutriantur, et excitentur, et conserventur. Dum enim cuncta penetrat tepore suo, cuncta alit intus, et foecundat intus, et extra. Luminis namque participatione, omnia gignuntur.[11r]

Est enim lumen, quasi vita una per omnia means, blandissimaque suavitate sua, et intus et extra vita donat et nutrit. Nutritio namque etiam fit ab extra. Cum lumine coelesti calor advenit blandus et vitalis, in quo est vis motrix et formatrix omnium, et in omnibus est intimae foecunditatis effusio, et divinae pulchritudinis, et bonitatis imago certissima, et evidentissima. Itaque mundus universus per lumen, et lumninosus est, et visilis, et pulcher. Pulchritudinem suam, tum Diis, tum hominibus ostentat, et suomet lumine, se ipsum videt ipse, et sui aspectu pulcherrimio delectatur, et sibi placet, et seipsum amat. Est enim, et ipse anima praeditur nobilissima. Quae per lumen omnia et sentit, et agit, et vita donat. Mundus ergo hoc universus, visilibus plenus, per lumen est perfectissimus. Lumen igitur est, Dei. Opt. Max. optimum ac maximum, et instrumentum, et incrementum.


Liber nonus: De lumine incorporeo
[Preliminary text with no Greek]

Sed lumen hoc, quod extra finitum mundum in infinitum protendi ostendimus. Quodque coelum, seu mundum empyreum esse interpretamur, cum corpus sit, a corpore ne alio procedit, ac pendet, et inde essentiam habet, sicuti ab eo habent luces et lumina aetherea omnia? An ab incorporea causa est productum?  Nam lumina omnia, quae hactenus sunt a nobis examiniata, et corporea simul sunt, quoniam a corporibus emicant, et corporeas quasdam patiuntur passiones, et sunt simul incorporea quoniam incorporeas quasdam edunt operationes: et mediam inter corporea et incorporea obtinent naturam.  Unde evenit, ut sicuti a corporibus, corporeas habent passiones, ita ab incorporeis habeant incorporeas actiones.

Ergo totum hoc aethereum et empyreum lumen, neque a corporibus habent ortum suum, neque in se consistunt, sed necesse est utrumque ab incorporeo lumine alio originem duxisse. Aethereum quidem empyreo mediante; hoc vero immediate ab alio, eoque incorporeo. Omnis enim actio incorporei est.  Nullum enim corpus actionem sui natura habet ullam, et si quid corpora agere videantur, per incorporeum quid, quod in ipsis est, id operantur.  Quod suo loco clarius fiet, et verissimum esse apparebit.  In presentia supponatur.  Cum ergo actio omnis ab incorporeo proveniat, productio autem empyrei actio sit, incorporei alicuius esse, erit necesse.  Cui rei, Veterum meliores, et sapientiores, dedere assensum.  Quoniam vero aetherea lumina multa sunt;  multitudo autem omnis ab unitate nascitur:  necesse fuit illa multa ab uno empyreo provenisse.  Hoc autem empyreum, tametsi unum est, corpus tamen quia est, ab incorporeo, et eo quidem uno, necesse fuit originem duxisse.  Incorporea autem appellamus ea, quae ut sint nullis omnino egent corporibus.  Talia autem sunt, quae essentia sua nullam habent dimensionem, suntque prosus indivisibilia. Non quidem ut punctus, qui spacio eget in quo sit, sed modo alio indivisibilia dicuntur, quia ad id quod nullas habeant partes,  et dividi nequant, nulla, ut sint, re alia egent quam seipsis, et in se consistunt, et per se constant, et in se subsistunt, et sese sustinent.  Huiusmodi vero ea sunt, quae nomine communi divina nuncupantur: animae immortales, Mentes, Angeli, Deus ipse summus ac primus, quem unum, bonumque appellamus.  Itaque luces luminaque corporea et divisilia cum per se consistere nequeant neque a se sint, aliunde originem habuisse est necesse. Ab uno nimirum atque incorporeo. Illo fortasse. quod Simplicius ex Proclo, atque oraculis Zoroastreis attulit, ad id carmen, quo dictum est.

    ...
    Affatim animans lucem, ignem, aethera, mundos.
    Hanc enim esse lucem (subdit) quae supra
    empyreum est, quae unitas existis, ante
    trinitatem, Empyrei, Aetherei, et Hylaei.
Et inquit, lux empyrea, lux aetherea, lux hylea et materialis, ignium nostrorum.  Ante has tres luces, et supra empyream, necesse est lucem unam esse, quae prima fit, atque anterior tribus illis.  Quae prima lux subdit.
[20v]
    ....
    Num forte lux haec prima est imago paterni profundi, et ideo supramundana, quoniam et illud, scilicet supramundanum est.
Ait lucem hanc, quae imago sit paterni profundi, esse supramundanam, sicuti et exemplar eius supramundanum est.  Supramundana autem ea sunt, quae essentiae suae praestantia mundana corpora omnia, et excedunt, et excellunt.  Hoc est incorporea sunt.  Itaque lumen hoc primum et supra mundum est, et incorporeum est.  Ad cuius contemplationem, Platonis auditor, eorum librorum author, qui sub Aegyptiae sapientiae titulo, circumferuntur;  quem hoc semper nomine, quoniam proprium non habemus, nominabimus, nos adhortatur his verbis.
    Maiore tamen studio, in mundi eius qui coelesti superior est, quam in ipsius coelestis contemplationem incumbendum.
Est autem incorporeum hoc lumen, quia simplicissimum est, et igni empyreo simplicius. Quia ignis hic, et corpus est, et lucet et calet.  Lumen autem primum non alium est quam lumen.  Itaque ut simplicius, ita superius est empyreo et excellentus.  Cuius effectrix, sicuti et animatrix videtur anima Fontana: a qua animatur, simul cum igne, et aethere, et hyle.  Quam affirmat idem Zoroaster opificem esse inferiorem:  cum ait
    ...
    Quoniam opifex, largitrixque est, ignis vitiferi.
Per omnia scilicet inferiora fusi.  Quae dum animat, calorem, lumenque vitamque eis largitur.  Id autem facit potestate ei data a patre;  ut ipsa sit ignis lucidus.  Ait enim oraculo alio.
    ...
    Quoniam anima, ignis, potentia patris existens fulgidus.
Qua potestate dum iperatur anima, ait.
    ...
    Multis canalibus, ignis, incorruptibilis opera efficiens.
Omnia namque mundi corpora et supera, et infera, animae Fontanae opera sunt, partim sibi proxima, partim instrumentis aliis mediantibus operans.  De quibus postea suo loco. Nunc propositum de incorporeo hoc primo lumine peragamus. Lumen hoc primum inquam, incorporeum est, et ideo imago paterni profundi, quod profundum, et ipsum incorporeum et supramundanum est.  Necesse enim est, lumen hoc primum, incorporeum, et supramundanum, vel a proxima supramundana essentia provenisse, anima scilicet Fontana; vel a superiore aliqua per mediam animam.  Supra autem animam Mens est secunda, ante secundam prima; ante primam pater.  Qui quidem pater dicitur.
    ....
    Omnia perfecit pater, et menti tradit faecundae.
Quae paternum illud est profundum, et quam Platonis auditor vocat principem essentiam, eamque esse lucem infinitam.  Sic enim scribit.
    Rursus igitur, ad institutum regressi dicamus, principem essentiam, quae lux est infinita, nulla ex parte interire.  Ideoque ab illa illustrari pepetuo orbem eum, qui coelesti est superior, et ab hoc coelestem.
Orbem nempe empyreum, qui supra coelum est.  Addit mox eodem loco.
    Porro intelligibilem mundum lux primaria conservat, illeque coelestem.  Hic vero infimum, qui in sensum cadit.  Inter quem, et ipsum intelligibilem, medius est.
Itaque princeps essentia, ut Platonico modo loquamur, Archetypus atque Idealis mundus est, qui est lux infinita; Idearum lucibus omnium plenus, ideoque recte Paternum profundum, nuncupatus.

A quo inquit, illustratur orbis, qui coelesti est superior, hoc est empyreum.  Lumen autem quod primum diximus, et imaginem paterni profundi, infinitaeque eius lucis, non cognitum ab hoc auditore, videtur fuisse.  Qui alioqui divina Platonis praeceptoris doctrina imbutus, infinitam illam lucem, per inferiorum gradus omnes lumen deduxit.  Quam deductionem operaeprecium est ascribere.  Libro ergo 10. cap. 2 ita scribit.

    Itaque inter essentias omnino primaria est ipsa mens. Quae idcirco princeps dicitur.  Quamquam eadem cum Dei verbo, atque cum eo, quod primae formae est subjectum.  Eademque ut genus summum, omnes substantias illustres, absolutasque et puras. sub se continet.
Ipsum ergo Dei verbum, et Mens primaria, quam Zoroastres secundam nominavit, infinita est lux.  A qua luce, incorporea, incorporeum illud primum lumen emicat, quod imago est paterni profundi.  Huius ipsius Dei  verbi, et mentis primariae imago.  Quod lumen ab ea luce productum funditur primo, per omnes substantias, veras, quas illustres appellat ideo, quia eo primo lumine illustrantur, et ab eo continentur.
[21r]

Huic verbo, ac menti prrimariae ex dogmate Zoroastri subordinat ipse intellectum secundum, primae mentis quasi speciem, in quem lumen illud, a prima luce, ait desendere.  Inquit enim.

    Huic vero lumen inest, ab intellectus radice profectum, non aliter quam crystallo radius a sole reflexus.
Primo ergo loco a luce infinita, lumen, eius lucis imago emicans, substantias in ea contentas illustrat.  Secundo vero intellectum secundum.  Tertio ab hoc intellectu, lumen descendere ait debilius in animam ratiocinantem. Ait namque.
    Cuius lumen tenue est, et crepusculo matutino persimile.
Quarto vero loco,
    Amplius ex lumine animi ratiocinantis manat natura animi sentientis, in quo minus lumen est, quam in superiore.
    Ex huius vero lumine  (quinto gradu) profluit natura animi in plantas cadentis.  Quare quoniam a luce pura, perfectaque longo intervallo seiuncta, crassior est relicta.
Itaque incorporei luminis, per hunc authorem a primaria, atque infinita luce emanati quinque sunt species.  Lumen substantias in se contentas illustrans;  lumen intellectus; lumen animae ratiocinantis; lumen sentientis; lumen vegetantis.  Atque haec omnia vera esse, suis quoque locis demonstrabimus.

Quoniam vero Mens primaria, et Dei verbum, est lux infinita, non solum quinque hosce incorporei luminis gradus extra se producit ex dogmate Zoroastri superiore.  (Scio et teneo tamen opera ad extra esse a tota trinitate, quemadmodum, et in sequentibus et intelligo, et teneo.)  Sed quinque etiam alios gradus luminis corporei, effusi in spacium primo infinitum, et in Empyreum, in Ethereum mundum, inque Hyleum universum, et in particularium ignium naturam.  Quod iam antea est explicatum.

Quibus dogmatibus, omnium maxime admirandis, quoniam persimilia tradit Philo Iudaeorum doctissimus, quae huic nostrae philosophiae nisi attexerentur, maximum admisse piaculum nos putaremus, ea inferamus.  Dum itaque mundi creationem explicat, scribit in haec verba.

    ....
    Et ad omnia septimum lucis. Quae rursus incorporea, et intelligibilis, sunt solis exemplar, et omnium quotcumque lucent astra per coelum erat constituturus.
Addit.
    ....Lumen vero, quia surpamodum pulcrum est.  Tanto enim intelligibile lumen, visibili est, splendidius ac radiantius, quanto ut quidem puto, sol tenebris, et dies nocte;  et totius animae dux mens, sensuum in dicatoriis, et oculi corpore.  Invisibile autem et intelligibile divinum verbum, ac Dei verbum imaginem Dei, appellat;  et huius imaginis imaginem intelligibile illud lumen quod divini verbi factum est imago.  Quod verbum opifex generationis eius fuit.  Et est supercoeleste sidus, fons sensibilium  siderum.  Quam non procul a scopo appellaverit quispian Panaugiam.  A qua sol, et luna, et reliqui planetae, et inerrantes, hauriunt quantum cuisque vitium est, congruentes sibi fulgores.  In commisto illo, et puro radio, tunc obscurescente, cum coeperit per mutationem ab intelligibili, in sensibile verti.  Sincerum namque nihil est eorum, quae sub sensum cadunt.
In quibus summi viri verbis, illa sunt notatu dignissima.  Quod divinum verbum, et Dei verbum, vocat Dei imaginem.  Et huius verbi rursus imaginem lumen ipsum intelligibile.  Cuius luminis opifex fuerit ipsum verbum.  In hoc differt Philo a Platonis Auditore.  Quod hic ipsum verbum esse lucem infinitam dicat, Philo vero, verbi imaginem esse lumen.

Hoc tale lumen a luce verbi Dei emicans nomine vocat appositissimo Panaugiam, quasi omnilucentiam.  Eo quod fons sit omnium lucium coelestium, et inferioris mundi luminum, a coelestibus effusorum.  A quo nomine, nos qui de universitate tota lucium ac luminum disputamus, hisce libris Panaugiae nomen dedimus.

Ante Philonem, et ante Platonem, eiusque auditorem, Hermes Trismegistus, videtur in eadem de his rebus sententiam philosophatus.  Namque in Poemandro, ait.
[21v]

    ....
    Et cerno spectaculum immensum, lumenque omnia facta, suave, et hilare.
Et mox:
    ....
    Ex lumine autem verbum quoddam sanctum incubuit naturae:  et ignis purrisimus exiliit ex humida natura sursum in sublime.
Quibus statim annectit.
    ....
    Lumen autem illud, inquit, Mens Deus tuus qui ante naturam humidam, quae ex tenebris apparuit,  Verbum vero fulgens, quod ex mente, Dei filius.
Ex quibus omnibus, per totum fere concordibus, concludamus, lumina omnia inferioris mundi, esse a coelesti luce.  Hanc esse, ex Zoroastri sententia, ab Empyreo, ex Philone a Panaugia.  Hanc a Dei verbo:  Hoc a luce prima Patris ex Hermete.  Ex Platonis vero auditore, Lumen vegetantis animae, est a lumine sentientis.  Lumen huius a lumine, ratiocinantis.  Lumen huius a lumine Mentis, lumen vero mentis a luce infinita Mentis primariae ac Dei verbo.  Adijciamus hisce Eusebii testimonium.  Qui de Theologis, Zoroastri ut puto asseclis scribit.
    In quatuor igitur genera exquisitissimae facultatis Theologi, non Theologiae modum quendam, ut in superioribus, sed quasi subiectum ipsum partiuntur.  In primis enim Deum patrem atque regem locandum putant.  Deinde aliorum Deorum multitudinem sequi contendunt.  Tertio loco daemones.  Quarto Heroas ponunt.  Quos omnes lucem esse, et appellari autumant, praeter malignos Daemonas, qui tenebrae appellantur.

Liber decimus: De fonte, ac patre luminum
[Preliminary text with no Greek]

Summe Deus Opt. Max. soli ne omnium hominum Aristoteli, mentem es largitus?  Nemo ne aliorum hominum philosophari scivit, ipse solus scivit omnia?  Viri hi, quos attulimus, Chaldaeorum, Aegyptiorum, Haebraeorum, Graecorumque scientissimi, et humanae totius sapientiae capita, delirarunt ne, dum de luce, lumineque sunt locuti, et corporeo, et intelligibili.  Pronunciarunt hi, pronunciavit ille:  neutri asserta sua, demonstrationibus probarunt.  Dixerunt illi, ea quae exposuimus.  Dixit iste. 

    Calorem et lumen fieri atrito aere ab astrorum latione.
Rem sane falsam, ac fatuam.  Lumen etenim etiam in coelo visitur, ubi nullus aer.  Astra noctu quoque lucent, nullum tamen lumen in aere faciunt.  Hieme neque calorem aeri indunt, et quae  longissime ab aere absunt, quomodo aerem terunt?  In cubiculo ad lucernae lumen saepe, et haec ipsa scribimus, ubi nulla aeris attritio.  Vel et hoc lucernae nostrae lumen, a latione fit astrorum.  Tam paucis verbis, tam magni Philosophi, tot falsitates, totque fatuitates?  Deus bone, et in tanta habetur admiratione?  Ipse quidem propositionis huius suae nullam attulit, aut afferre potuit probationem, qua cognosceremus, aerem ab astris aeri, et lumen ob id produci.    Illi vero Deo afflati sunt locuti.  Nos vero eorum sententiam, aliquot probavimus rationibus, iisque ut temur non invalidis.  Quod autem illi, Dei afflatu sint locuti, Graecorum summus ac vetustissimus Orpheus est attestatus, dum canit.
    ....
    Ipsum non cerno, circa enim nubes firmata est.
    Relicta mihi, stant vero decem involucra hominibus.
    Neque enim quisquam vidit mortalium regnatorem.
    Nisi unigenitus quidam, ortus tribu supera,
    Chaldaeorum, sciens enim erat astrei itineris.
Quibus carminibus clare affirmat;  nullum hominem illum vidisse umquam, praeter unum Chaldaeum, in cuius notitiam pervenit ex Astrologia.  Quod quidem de Abramo affirmat Philo, et sacra Biblia narrant, Deum Abramo fuisse locutum.  Eadem dicunt, eum exisse de Hur Chaldaeorum.  Sed quoniam nihil scripsse videtur Abramus, non potuit eius sapientia ad Graecos pervenire.  Zoroaster vero Chaldaeus, et ipse fuit, ab Abramo contemporaneus, et Astrologiae et Magiae, hoc est sapientiae primus repertor.  Qui de rebus omnibus voluminum multa millia scripsisse fertur.  Hunc ergo Orpheus designavit potius, quam illum.  Sed quid vetat, utrumque uti viri sapientes inter se solent, conversationem habuisse?  Et hunc ab illo multa de Deo didicisse?  quae Deus Abramo revelaverat?  Certum est, Proculum, Assyriorum, et Chaldaeorum Theologiam, et oracula, quae saepe citat, affere a Deo fuisse traditam.  Atque inter alia, commen[22v]tariis suis in Timaeum, in haec verba scripsit.
    ....
    Et sane Assyriorum quoque Theologia eadem tradit, a Deo revelata.
Alio quoque.
    ....
    Hic sane etiam a Deo tradita Theologia inquit.
Loco alio iterum.
    ....
    Ita sane, sacer quoque sermo apud Chaldaeos coniungit lunaribus sonis aerem, igni coelum tribuens.
Alio item loco.
    ....
    Primo quidem sciant, quod Aegyptii quoque ante ipsos observationibus sunt usi, et multo ante Chaldei, qui ante observationes, a Diis quoque sunt edocti.
Loquitur autem Proclus semper de rebus iis quas superiore libro exposuimus.  Deos autem intelligit, eas mentes, quas nos Christiani, cum ipsis Chaldaeis, Angelos et Archangelos vocamus.  Scribit item.
    ....
    Quid autem quis dicat?  ex iis qui peregrina, divina sunt sapientia imbuti, et cuncta dividunt, in Empyreum, in Aethereun, in Hyleum, et solum quod cernitur, hyleum vocant, ea vero, quae supra mundum sunt, firmamenta.
Nec vero solum refert Proclus illorum traditiones a Deo fuisse profectas, verum etiam se illis fidem praestare, profitetur.
    ....
    Secundum hunc sane sermonem, etiam sol supermundanus cum sit, fontes emmitit luminis.  Et mysteriosissimi etiam sermonum, universitatem eius in supramundanis tradiderunt.  Ibi enim solaris mundus est, et universum lumen, sicut Chaldaeorum famae asserunt, et ego sum persuasus.
In qua persuasione attestatur Psellus, cum Proclo, Plotinum quoque, Porphyrium et Iamblicum fuisse.  Pletho vero addit, et Pythagoram, et Platonem.  Nam Pythagoras uti Malchus, qui Porphyrius est, in eius vita scribit, in Chaldaea cum Zabraco versatus est, et eorum dogmata ab eo hausit.  Chaldaeorum ergo dogmata, superius relata, pro traditis a Deo, habita sunt a viris ac Philosophis, omnium maximis.  Sed et Hermetem Trismegistum D. Augustinus maxime admiratur, quo modo de Deo patre, et filio, et spiritu sancto sit in suo profecto sermone clarissime locutus, statuitque illum eodem spiritu afflatum ea protulisse, quo afflata Sybilla de Christo multo prophetaverit. De Mose vero nemo dubitaverit, Dei spiritu plenum scripsisse ea quae de mundi creatione scripsit.  Quae cum ita sint, quis virum viro conferendo. et singulos hosce et simil omnes, uni Aristoteli non praeferat?  Horumque a Deo revelatam de luce et lumine philosophiam, falsae illi ac fatuae Aristotelicae non anteponat?

Ad rem ergo nostram revertamur usque ad Dei verbum ac filium de lumine in lumen ascendendo, lumen iam protendimus ac lucem, et cum Hermete, Deum quoque patrem, lucem esse referebamus.

Zoroaster vero patri ignem quoque tribuit.

    ....
    Neque in sua potentia:  mentali clausit proprium ignem.
Cum autem a patre Deo omnia sint producta, alio oraculo cecinit, ab igne esse producta.
    ....
    Sunt omnia igne ex uno genita.
Hunc ignem paternum alibi vocavit lucem et lumen, cum canit.
    ....
    Oportet te festinare ad lucem, et patris fulgorem.
Alio loco, patris splendorem dixit.
    ....
    Coexistunt namque naturalia opera,
    Intellectuali splendori patris.
Iterum vocavit patrem ignem primum.
    ....
    Non enim in materiam ignem illum primum,
    Et vim, includit operibus, sed Menti.
Non includit, inquit, suam vic ac primum suum ignem pater sine medio ullo in materiam, neque in eam immediate operatur.  Sed includit proximae a se genitae menti.  Cui vincta, a se prius perfecta tradidit.

Ait enim alio oraculo.

    ....
    Cuncta enim perfecti pater, et menti tradidit,
    Secundae, quam primam vicat, omne genus hominum.
[23r]  Idem ergo Zoroastro est, etiam in patre, ignis primus, lux, lumen, et splendor, ignis inquam, quem alibi Zoaphorion vitiferum appelavit, vitam cunctis ferens, atque inferens.  Hunc ignem Hermes, uti vidimus, phos, lucem vocavit.  Moses autem ait, Deum dixisse, Fiat lux.  Verbum scilicet Dei lucens.  Cuius Mosis authoritas, non apud Hebraeos solum antiquitus plurimum valuit, deinde apud Christi Ecclesiam Sacrosactam, verum etiam apud Orpheum Graecorum sapientum primum, ac summum.  Post enim Chaldaeum illum ita canit.
    ....
    Ipse supercoelestis, et in terra cuncta perficit.
    Principium ipse habens, simul, et medium, atque finem.
    Ut sermo verterum est, ut materigenius disposuit.
    A deo mente accipiens in duplici tabula legem.
    Aliter non est fas dicere.
Non est ergo fas aliter dicere, ac docuerit Moses, qui duplici tabula legem theothen a Deo accepit.  At Moses docuit, se Deum vidisse in rubo ardenti, in ignea columna.  Unde forte accepit Plato, suam luminis, uti ostendimus, columnam.

In libris autem Mosis Hebraeorum sapientes, quos Cabalistas nominant, archanam quandam sapientiam viderunt.  In qua suprema Deitas, eorum lingua vocatur, Ensoph, quam dixere infinitatem;  principium, medium, et finem, sicut et Orpheus.  Appellarunt etiam, Lucem Adonai.  Quae in remotissimo, suae divinitatis recessu habitant, et in Abysso fontani luminis, a suo fulgore non recedens simplicissima est unitas.  Quae cum vellet se de suo abysso promere, et manifestam facere amicta lumine, decem assumpsit indumenta (deka pluchas, vocavit Orpheus) ut essent lumen, de lumine;  et ea quae in se erant, luce sua explicavit.  Mundum scilicet produxit, quem vocaverunt Micantem.  Qui Panaugia illa Philonis dici potest.  Ergo et Mosis, et Hebraeorum ab eo profectorum, archana sapientia, Deum summum, Lucem vocat, et abyssum fontani luminis, quae forte paterna profunditas Chaldaeorum est.  Quae de se mundum Micantem fulgentemque promit, Archetypum scilicet illud Dei Verbum.

Apollo quoque Delphicus, quisquis is fuerit vel malus Daemon, vel bonus loci Genius, sive Angelus, ut ipse se nominat, Deum in igne habitare est contestatus.  Lactantius namque responsum quiddam eius affert, in haec verba.

    ....
    Per se natus, non doctus, sine matre, immotus
    Nomen, neque in sermonem cadens, in igne habitans,
    Hic Deus est.  Parva vero Deo portio Angeli nos.
Multa quoque in hanc sententiam possent ex sacrus Bibliis adduci, sed illud sufficiat Danielis.
    Aspiciebam donec Throni positi sunt, et antiquus dierum sedit.  Vestimentam eius candidum veluti nix, et capelli capitis eius, quasi lana munda.  Thronus eius flamma ignis.  Rotae eius ignis accensus.  Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius.
Huic illud consonat.
    Lucem habitat inaccessibilem.
Et illud Divi Petri in Epistola.
    Qui de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.
Et Iacobi illud.
    Omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum.
De quo Ioannes.
    Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, sicut et ipse est in luce.
Rursus in Evangelio.
    In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.
Iterum quoque.
    Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.
Et addit.
    Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.  Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem.
In Apocalipsi quoque multa sunt in hanc sententiam, rerum lucidarum, flammae ignis, candelabra, aureae Zonae, capilli candidi, et
    stellae et facies eius sicut sol lucebat.
Chorus quoque Apostolorum universus in Symbolo, de Christo cecinit.
    Deum de Deo, lumen de lumine.
Divorum ergo hominum veterum, et Deo afflatorum, et Christi etiam ipsius verbi Dei, ac filii testimoniis quando dixit.
    Ego sum Vita, Veritas, et Lux.
    Ego sum Lux mundni,
et eorum qui cum eo, convixerunt, et Sacrosanctae Ecclesiae dogmatibus, quibus impie, Aristotelica fatuitas de lumine praeferantur;  et Pater Deus, et Filius, et Spiritus S. ignes, et luces, et lumina sunt.  Non qualia oculis conspicimus.  Sed qualia, divinitus revelata, mente percipimus.

Ad quos, ut ad purissima rerum omnium principia, eorum lumine, nobis praelucen[23v]te, via ac scala luminum, ac lucium ascendimus.  A lumine scilicet hylae mundi, ad lumen lucesque aethereas: ab aethereis, ad Empyreum scandentes, ab Empyreo ad phaos, ad Panaugiam, ad supermundanum solem, ad lucem, verbi ac filii, et ad lucem Patris infinitam.  A lumine quoque incorporeo animi vegetantis, ad lumen animi sentientis. Ab hoc ad lumen animi ratiocinantis.  Ab hoc itidem ad lumen primariae essentiae. Et ab hoc denique ad lucem, ac lumen, patris luminum, ac primarium lucis fontem, atque abyssum.  Apud quem deinceps, aliquandiu philosophando immoremur, in eoque et consistamus et confidamus.

    ....

    Calens enim igne mens, a Deo lumen habebit.


Main Menu