Reprinted from: http://core.ecu.edu/phil/ryane/ (site no longer available)


Francisci Patricii

Pancosmias
Liber primus

De spacio physico

[61r] Quid autem illud fuit, quod summus opifex primum omnium extra se produxit?  Quid aut debuit, aut expediit prius produci, quam id quo omnia alia, ut essent eguerunt, et sine quo esse non poterunt, ipsum autem sine aliis esse poterat, et aliorum nullo eguit ut esset.  Id enim ante alia omnia necesse est esse, quo posito, alia poni possunt omnia:  quo ablato, alia omnia tollantur.  Nam sine quo aliorum nihil est, et id sine aliis possit esse, necessario primum est, inquit Aristoteles quoque.  Id autem ipsum spacium est.  Omnia namque et corporea, et incorporea, si alicubi non sint nullibi sunt, si nullibi sunt, neque etiam sunt.  Si non sunt, nihil sunt.  Si nihil sunt neque animae neque naturae, neque qualitates, neque formae, neque corpora erunt.  At hosce esse rerum gradus extra profundum, iam antea est dictum.  Si haec non sint, iam nulla rerum extra profundum erit universitas.  At id conra sensum, contra omnen est rationem.  Ergo hi rerum gradus sunt;  si sunt, nullibi non sunt.  Sunt ego alicubi sunt ergo in loco, sunt ergo in spacio, aut longo, aut lato, aut profundo, aut in duobus horum;  aut in tribus.  Spacium ergo ante haec omnia est.  Et eo illa ut sint indigent, ipsum vero, ut sit, illorum indiget nullo.  Amici quidam nostri e Perpato, cum duos a nobis libellos editos de spacio leguissent, sauviter nos subsannarunt.  Quoniam nihil tale scripsisset eorum princeps. Riduculi sane, ac bardi homines, et scriptroum sui principis ignari.  Quid enim illi, aliud est locus, quam spacium, longum, latumque?  tametsi in loco profundum, qui proprie magis locus est, ipse ridicule ommiserit?

Quid aliud est magnitudo, super qua ei fit mutus omnis, sursum, deorsum, in latus, in cicuitum?  An non credunt, a terra ad coelum esse spacium?  Sed hoc ommittamus.  Qui quoniam Aristoteles de novo orbe nihil dixerit, orbem novum esse, minime sibi persuaderi sinunt.  Aliis quam talibus ingeniis philosophemur, sensumque testimoniis, rationumque probationibus utamur.  Nulla magna nomina exhorreamus.  Res ipsas, verumque in rebus, verique causas vestigemus.  Veritatem, veritatis gratia inquiramus.  Ad rem igitur regrediamur.  De corporibus quidem, nihil videtur, cuiquam posse esse dubium, ea esse in loco, hoc est in spacio.  Quoniam corpora circumquaque intus et extra, spacio et circundantur, et occupantur.  Formae vero toto corpore extensae, eamdem trinam occupant dimensionem.  Qualitates, calor, frigus, humidum, siccum, molle, durum, reliquas, quis non videt, et extra, et circa, et intra corpora esse protensas?  Si vero, natura, de qua postea, per corpora, et ipsa protensa esse reperiatur, et eorum externa attingere, et interna habitare, ipsa quoque in spacio esse erit dicenda.  Vita itidem et ea anima, quae sensitiva dicitur, si per instrumenta corporis sit distributa, per spacia erit distributa.  Sin vero ratio, et mens animae corpus informet, (quod videtur Aristoteles voluisse, et quod nobis hactenus maxime est dubium) sicuti formae aliae per corpora erunt extensa.  Sin vero anima sit in corpore, non ut forma, sed ut formatrix, quia corpus in spacio est, ipsa quoque erit in spacio.  Sin vero corpus sit in anima, haec si divisibilis sit, in spacio erit divisibili.  Si indivisibilis sit, in spacio erit indivisibili.  Sed si divinitas universa indivisibilis sit, ut est, in spacio erit indivisibili, et a divisibili [61v] spacio circumque erit obvoluta.  Si nullibi item sit, sine spacio non cogitatur, si sit alicubi, vel in coeli culmine, vel supra coelum, in spacio certe erit.  Si vero sit ubique, in spacio, non esse nequit.  Sunt ergo entia cuncta, et ea quae supra entia sunt, in spacio.  Et in spacio, non esse nequeunt.  Igitur antequam entia extra profundum prodirent, spacio eguerunt, quo ipsum est circumvolutum, ut extra ipsum prodirent, et consisterent, si entia esse aut debuerunt, aut potuerunt.  Itaque spacium, a primo uno, ante entia alia omnia est profusum, et veluti spiritu oris eius efflatum atque diflatum in finitum, atque infinitum.  Non ergo amplius quaerendum an spacium in rerum fit universitate.  Sed indagandum, an spacium sit aliquid.

Communis quaedam omnium hominum notio, spacium, et esse, et aliquid esse videtur voluisse, cum nomina haec, vel talia formaret, Dimensio, Distantia, Intervallum, Intercapedo, Spacium, Diastasis, Diastema.  Consensus hic Latinorum Graecorumque a sensu videtur ortum habuisse.  Quis enim non cernit, coelum a terra, in mundo distare?  Orientem ab Occidente?  pedes a capite in seipso? in capite oculum ab oculo? ab ore nares?  Si quis has distantias, seu intervalla, sive spacia non discernat, haec legere, aut intelligere, non laboret.  Cernentibus enim, et mente praeditis nostra scribimus.  Cessavit ergo, primo statim speculationis huiusce ingressu, quaestio illa.  An spacium sit.  Sed forsan non cessat alia illa:  An spacium sit aliquid?  Forte enim spacium quidem fuerit, sed nihil fuerit.  Hanc rem, ita discutiamus.  Ens, et non ens, idem ne sunt, vel non idem? Si idem, ergo aliquid et est, et non est.  Hoc autem impossibile esse, consensus Philosophorum omnium declaravit.  Sicut et hoc aliud.  Si est aliquid, ens est.  Si vero non est, iam nihil est.  Hoc enim e numero entium excluditur, sicut illud inter entia connumeratur.  Non ergo spacium, et erit aliquid, et in entium numero:  et simul non erit aliquid, et e numero entium reiectum.  Ergo spacium, et distantia, quae in homine a [capite?] ad pedes; de numero entium est, et est aliquid.  Et ita de ceteris intervallis quibuscumque.

At hoc ens, hoc aliquid, quale nam est?  Amplius namque de eo licet ambigere. Ita consideremus.  Consensus veterum communis, tria spacia esse docuit.  Longitudinem, sive lineam.  Latitudinem, seu superficiem.  Profunditatem, quam cum illis duabus vocaverunt.  Ita, ut Mathematici, qui sese nusquam errare profitentur, docuerint, longitudinem sine latitudine, primum spacium, seu mauis [maius?] intervallum esse.  Latitudinem secundum;  profunditatem tertium.  Ita tamen ut latitudo, considerari nequeat nisi praecedente, et coniuncta longitudine neque profunditas per se consistere queat, nisi duae illae antecedant, et sibi coniungantur.  Et sicut illa prima, lineam per se sola efficit, sic duae coniunctae superficiem conficiunt;  atque ita tres simul iunctae corpus formant, quod vocant mathematicum.  Physicorum vero probatissimi, dixerunt, corpus naturale esse, quod constat, ex longititudine, latitudine, profunditate, et antitypia, quod est resistentia.  Itidem,  Corpus est, quod habet tres diastases (hoc est distantias) cum antitypia. Item aliter.  Corpus est, quod trium intervallorum distinguitur dimensione, cum antytipia. Denique.  Corpus est ex congerie, magnitudinis, et figurae, et resistentiae.  Magnitudo autem, et figura, non sine aliqua, vel una, vel duabus, vel etiam tribus distantiis iam dictis constare potest.  Itaque tria spacii genera sunt, vel tres species, sive illae mathematicae, sive physicae sint per se solae consideratae, Longitudo, sive linea.  Latitudo, sive superficies, et profunditas, sive corpus.  Quas ita exposuerunt in corpore physico, ut longitudo aliquando acciperetur, maxiumum, quod in corpore aliquo spacium appareret;  aliquando autem id, quod esset, superne deorsum.  Latitudo autem esset medium in corpore spacium, sive quod esset a dextris, ad sinistram.  Profunditas vero, vel minimum, quod in corpore esse spacium, vel quod est ab ante, retro.  In corporibus ergo singulis, qualiacumque illa sint, vel mathematica, vel naturalia, spacia tria reperiuntur, quae et mente, et sensu percipiuntur.  Quis enim non cernat in corpore quovis obvio, distantiam, quae est superne deorsum?  Et eam, quae est a dextris ad sinistra, et eam similiter, quae est ab anteriore eius parte, ad posteriorem?  Haec, respectu nostri aliquando mutantur, ut supera fiant infera, dextera fiant sinistra;  anteriora fiant itidem posteriora.  In qua tamen mutatione, nihil harum perit distantiarum.  Namque, longitudo, et latitudo. et profunditas perdurant, usque ad corporis illius corruptionem.  Tres hasce ab omnibus confessas dimensiones, corpori naturali cuique inesse, et cuique proprias, nemo amplius dubitaverit.  Verum addimus nos, eas inesse rebus corporeis omnibus;  hoc est iis quae per corpora protenduntur, vel tota, vel per eorum partes, unam, vel plures.  Corporeas autem res eas appello, quas vocant qualitates, calorem, frigus, albedinem, nigredimen, et [62r] reliquas.  Vel nam tota corpora inter, et extra occupant, vel partes eorum.  Hoc est, vel superficies operiunt, vel etiam penetrant profunda;  atque ita per tres illas dimensiones, ac spacia, ipsae quoque protenduntur.  Itaque concludemus, dimensiones has, atque distantias, et per eas, spacium simpliciter, in corporeis rebus, hoc est, per corpora protensis, reperiri sicuti in corporibus ipsis.  Sed in hoc different hae ab illis, quod illae sint corporum propriae, hae vero, qualitatibus sunt alienae.  Qualitates namque non sunt quantae, aut magnae, aut longae, aut latae, aut profundae per se, et sui naturae, sed sunt tales ex accidenti, quia nimirum per corpora quae, et quanta sunt, et magnitudinem habent, et trine sunt dimensa protenduntur.  Est ergo in iis, spacium, sed alienum.  Est itidem in corporibus omnibus, sed proprium.

Sed spacium esse, et esse aliquid, et trinum esse, et in corporeis, corporibusque omnibus reperiri, proprium, et alienum, satis est superiore sermone demonstratum.  Verum non in hoc forsitan quaestio haec versatur, an corpora in se spacium habeant.  Sed in eo potius, An ullum sit aliud spacium, quam quod singulis inest corporibus.  Quod scilicet nulli corpori sit proprium?  Quam quaestionem in hunc modum discutiamus.  Tria illa spacia longitudo, latitudo, atque profunditas, loco etiam tributa sunt, sic enim de eo, apud veteres scriptum est alicubi.
"Diastemata quidem habet tria, longitudinem, latitudinem, et profunditatem, quibus terminatur corpus omne.  Impossibile autem est, locum esse corpus."

Quibus verbis, loco, tria spacia illa, tributa sunt, quae omnia corpora teminant, et locum esse corpus, dicitur esse impossibile.  Locus ergo tria spacia habet, quae habet omne corpus, et tamen locus non est corpus.  At si locus non est corpus, quid ergo est?  Linea quidem nequaquam est, haec enim unum spacium solum habet, et non tria.  Quid ergo est?  Nempe incorporeum quiddam, corporis dimensiones omnes habens, neque tamen corpus existens.  Verum Aristoteles, qui loco tria spacia dederat, quasi oblitus fui, quod confessus prius fuerat, negavit postea.  Negat enim cum ait.

"Necesse est locum esse, terminum continentis corporis, quo contingit contentum."

Quo sermone superficiem ambientis corporis designat locum esse.  Assertionem hanc illi contrariam, vel illam contrariam isti, uti contrarias nihili pendamus, sed veritatem rei exactissime perpendamus.  Duae sunt sententiae, Altera, quae asseverat;  Locus tria habet intervalla.  Altera, quae ait, Locus duo habet intervalla.  Utra harum verior?  Certum iam factum corpus, quod locatur, tres habere distantias.  Locum vero sententia priore tres itidem habere, posteriore, duas.  Primo sane intuitu, cuique hominum, verisimilius videri potest, ut tres locati corporis dimensiones, in tribus loci talibus distantiis, locum habeant.  Si quis contra sentiat, rationem validam, veramque afferat oportet, qua ostendat, quo pacto tria intervalla, locentur in duobus?  Deinde, quoniam assertor ille idem, inter loci conditiones posuit, locum, nec maiorem, nec minorem locato corpore esse;  ut demonstret est necesse, quo nam pacto, superficies tantum, e duobus constans intervallis, corpori e tribus constanti, aequalis esse queat? Et quomodo locus, si superficies est, corpus ita locet, ut locus aliquis sit, qui  corpus non locet?  Non enim a superficie, profunditas locati corporis locatur.  Et quo item modo corpus aliquod sit, quod maxime profunditate constat, et non sit in loco sua profunditate?  Inter loci itidem conditiones haec alia est posita, ut locus contineat locatum.  Totum ne interrogo continere debet?  an partem, vel partes aliquas extra relinquere.  Si pars aliqua extra relinquatur, iam locus, non continet locatum, vel afferebatur.  Totum ergo necesse est, ut locus, contineat locatum.  Et si totum continere debet, profunditatem etiam locati, necessario continebit.  At quo modo superficies, quae locus esse dicitur, cum duas tantum habet dimensiones, longitudinem, et latitudinem, locabit longitudinem, et latitudinem, et tertiam praeterea locati corporis profunditatem?  Si non continet, et hanc, neque haec locata est, neque locus continet locatum;  neque locus aequalis est locato, nec locatum aequale loco est.  Si vero continet, quo pacto locatum corpus seposita profunditate, ex corpore superficies evasit?  Ad haec, si in loco est id corpus, quod aliud corpus extra se habet, quod locatus ambiat, quaerimus, an ambiens corpus inde moveatur, secum auferat suam superficiem, quae locus dicitur, an vero ibi relinquat?  Si relinquit, iam corpus datur sine superficie, quod cachinis subsanandum est.  Sin vero secum auferat, quo modo servabitur, alia conditio, illa, qua ab eodem assertore dicitur.  Vult enim immobilis erit locus, si corpus locatus ex eo discedat?  Neque enim locus ipsum sequetur si immobilis sit, et immobilis cum sit, locus amplius non est, cum nullum amplius contineat locatum.  Vel ergo vacuum ibi fiet, quod ab eo non est concessum.  Vel superficies confundetur;  et in unam molem cum suo corpore coibit, atque ita immobilis non erit.  His ergo omnibus rationibus falsum esse apparet, Locum, duobus tantum [62v] constare intervallis;  Et verum esse, constare ipsum, intervallis tribus, quibus tria corporis locati intervalla capiantur.  Ita ut longitudo loci, longitudini locati, et latitudo, latitudini, et profunditas profunditati, et correspondeant, et omnino sint inter se aequales.  Locus ergo integer erit, non superficies ambientis sola, sed profunditas etiam, intra superficiem existens, simul cum illis.  Sed quidnam?  Ambiens, corpus est; quod locatur, corpus itidem est, corpora ne duo, profunditatibus suis, se se penetrabunt?  et corporum penetratio concedetur?  Id vero impossibile est.  Locatum corpus, profunditatem suam, locum ingrediens, et inde egrediens, secum semper gerit. Locans vero corpus profunditate sua, locati profunditatem, et recepit prius, et dimisit postea, ut secum auferret.  At quo nam locantis profunditas abierat, dum locati profunditas reciperetur? Id ne imaginari quidem licet.  Ergo necesse est, ut locans corpus, dum locatum  recipit, ipsum totum inde discedat, et spacium quod ibi immobile est, relinquat se ipso vacuum, ut ingrediente corpore impleatur.  Et hoc itidem recedente toto, spacium illud ipsum, quod ibi est immobile, aliud ingrediens recipiat corpus.  Atque spacium illud, idem semper, et immobile semper, longum, latum, et profundum stare necesse est, ut egredientia omnia dimittat, et ingredientia omnia recipiat corpora.  Vel corporum penetratio dabitur.  At hoc impossibile est. Illud ergo est necessarium.  Hac ergo mutatione, et spacii semper eiusdem mansione, liquido constat, locum aliud esse a corporibus locatis.  Manet enim ille, haec vero alia, atque alia, et ingrediuntur, et regrediuntur, nihil illo dimoto.  Unde communes hae loci notiones, ab omnibus philosophantibus confessae, et concessae;  Quod locus aliud sit a locato;  et quod locus maneat immobilis;  locata vero corpora [ra] ex uno loco, in aliud moveantur.  Cum autem dicitur locum esse aliud a locato, ita est accipiendum, ut locatum omne, corpus sit:  Locus autem sit non corpus, ne scilicet duo corpora se se invicem penetrent.  Ergo locus, quia corpus non est, necessario erit spacium trina dimensione praeditum, longitudine, latitudine, atque profunditate, quibus corporis locati longitudinem, latitudinem, et profunditatem in se recipiat, et capiat. Et spacium tale trinum, verus est locus, aliud a locato, immobile per se, et locato corpori quaqua versum aequale.  Locus ergo proprium spacium habet, diversum a spacio corporis proprio.  Imo spacium ipsum trinum, vere est locus;  et locus vere est spacium trinum, neque spacium loco accidit, sicuti corpori accidit.  Proprium enim corpori naturali, qua corpus naturale est antitypia illa est, et quam vocant anteresim.  Hoc est resistentia, et renitentia.  Quae renitentia, trinon illo spacio opus habuit, ut subsisteret.  Qua ratione tres distantiae, sunt fere corpori, tam alienae, quam fuerant corporeis.  Loco vero ita propriae sunt, ut ei non accidant, aut ei aliunde accedant, sed ipse locus, non sit aliud, quam distantiae illae.  Et spacium, verus sit locus.  Et locus, verum sit spacium.  Ita vere  dictum fuerit.

"Loci potentiam admirabilem quandam esse, et omnium primam.  Locus enim natura, ante corpus ita est, sicut corpus est, ante corporea,  Nam sine quo aliorum nihil est, et id sine aliis possit esse, necessario primum est."

Verum locus, non ne relatione dicitur ad locatum?  sicuti relatione ad filiun pater dicitur?  Id ita esse consensu omnium est firmatum.  Verum sicuti pater, si relatio cesset ad filium, est etiam vel animal aliquod, vel homo, ita locus, sine locati relatione, potest alquid per se esse.  Id autem veteres vacuum vocavere;  haec scilicet altera ratione, ut spacium idem, si corpus contineret, locus appellaretur.  Si vero nullum contineret corpus, vacuum nominaretur.  Re autem vera eadem res essent, vacuum, spacium, plenum, et locus. Qua plenum corpore est, esse locum.  qua vero sine corpore est, esse vacuum.  Atque ideo vacuo huic necesse est, communes esse tres illas dimensiones, longitudinem, latitudinem, et profunditatem, sicuti et loco.  Et vacuum ipsum, non aliud esse, quam trine dimensum spacium.  Quid ergo, spacium ne in rerum natura reperietur, quod vacuum sit re vera, et nullo corpore plenum?  Hac sane de re, variae veterum sententiae fuere.  Alii namque eorum, neque in mundo, neque extra mundum, vacuum esse spacium ullum asserverunt.  Alii non esse in mundo, extra mundum esse.  Alii vero extra mundum non esse, in mundo esse posse.  Nos autem circa haec ita philosophemur.  Vacuum corpore spacium, si alicubi sit, vel in mundo necesse est esse, vel extra mundum.  An extra mundum sit, postea considerandum. Nunc vero, an sit ullum in mundo spacium, quod corpore sit vacuum, videamus.  Plerique sane veterum, in hanc sententiam descenderunt, ut nullum esse in mundo vacuum affirmarent.  Idque reperiri prorsus negarent.  Alii sola contenti negatione, alii vero, rationibus etiam annixi sunt probare.  Sed iis ut videtur non demonstrantibus quicquam, quod sensus ipse refellere non valeret.  Rem igitur hanc in modum perquiramus.

Vacuum esse in mundo, tripliciter quaeri potest. [63r] Primo, an in mundo ingens aliquod sit spacium, quod mundi ipsius magnam occupet partem, in eum scilicet modum, quo vulgus totam aeris regionem vacuam esse existimare solet, quia dum aeris nullam sentiunt, ut aliorum corporum, resistentiam, nullum ibi esse corpus sibi persuadent.  Secundo, an in mundo, parvum aliquod spacium vacuum dari possit.  Tertio an minima quaedam inter corpora veluti spaciola, vacua concedantur.  Sane priore illo modo, nullum inane in mundo esse, negantibus assensum damus.  Duo vero reliqua, et parva, et minima, in mundo inania posse esse, spacia, non solum non negamus, verum etiam maxime contendimus.  De tertio prius agamus. Sicuti inter arenae particulas, aer minutim est interspersus, ita cogitandum est inter aeris particulas, spacii inanis portiunculas esse interspersas.  Id ipsum esse inter aquae etiam particulas, et reliquorum omnium solidiorum corporum.  Quae res etiamsi sensu non cernatur, ratione tamen a sensu orta, ita esse probari videtur posse.  Sensu enim comprehendimus, aquam, et rarescere, et densari;  Idem facere, quamvis non tam perspicue aerem.  Aqua si densetur, in vacua spacia sibi interspersa necesse est, ut resideat, vel corporum penetratio concedenda erit;  res tantopere a veteribus oppugnata.  Etenim si aquae pars A. quae corpus est, densetur in partem aquae aliam B. quae itidem corpus, iam corpus penetravit corpus. Et trina dimensio corporis A. in trinam dimensionem corporis B. est ingressa.  Quod si negetur, interrogabimus quonam abiit dimidia parte minorem esse eam, quae est densata, quam fuerat, antequam densaretur.  Quo facto, necesse est fateri dimidiam penetrasse, vel spacia multa exigua vacua, aquae interspersa.  At corruptam non esse, ostendit, quando eadem dimidia in glaciem densata, calore, vel solis, vel ignis resoluta, in eandem qua prius erat, duplam molem redit.  Penetratio autem dimidiae in dimidiam non conceditur.  Necessario ergo tertium relinquitur, ut in spaciola vacua sibi interspersa se se receperit, atque ita sit densior effecta. Aer itidem quando in eo, locum muto, corpori meo cedit.  Ea cessione, vel corrumpitur, vel in proximas alias sui particulas se se recipit.  Et ita vel altera, alteram penetrat, vel in spacia vacua sibi interspersa concedit.  At corruptam esse, nulla parecedente alteratione, non est dicendum;  Neque concedendum, aeris partem, in aeris partem penetrasse.  Ergo in vacua spacia proximi sibi aeris se se contulisse, est necessario confitendum.  Atque in hunc sensum, veterum sapientissimi quidam, et rerum naturae gnari, asserverunt densum, et rarum in rebus ratione vacui fieri;  et motum corporum, per inane fieri:  cedente scilicet obvio, et in proximi inania spaciola se se recipiente.  Cum sententiae sucum fecit Aristoteles, qui ne se sapientior videretur alter, vetustiores omnes fatuos, atque insanos etiam vocavit:  quasi illi affirmassent, in mundo magnam vacui molem reperiri, per quam corpora moverentur, magnisque cavillationum aggeribus hanc sententiam, quae a nemine, vel lata, vel prolata fuerat, annixus est pessum dare. Quos cavillos si quis ad rectam rationem a nobis modo expositam revocet, et sucum sophismatum facile cognoscet, et vanitatem hominis agnoscet.  Sed ad rem revertamur.  Qua ratione ostendimus aquam, et aerem sensari;  eadem ostendi potest aliorum corporum condensatio. Quae tunc densantur, cum partes ipsorum in poros, qui inania sunt spaciola, se se recipiunt.  Rursus vero rarescunt, cum ex vacui recessibus illis, in priora itidem loca, quae recesserant partes, redeunt.  Cumque, et liquida corpora, et solida, quae omnia porosa sunt, inania illa spaciola sibi interspersa habeant, cur non poterimus affirmare, tantundem in mundo vacuum esse, quantum sit plenum.  Non est enim a ratione alienum, naturam ex aequo utrumque providisse, quando utrumque ex aequo, rebus suis, usui esse posset;  dum ex densis rara efficit, et rara, quae sunt, ad densitatem redigit;  quibus modis duobus, generationes omnes suas peragit.  Omnia autem recta cum ratione, naturam agere, omnibus philosophantibus est iam concessum.  Atque haec de minimis vacuis a natura rebus interseminatis dicta sunto. Ad alterum illud transeamus, ad maiora scilicet vacua.

Fieri namque, vi aliqua, atque arte adhibita, spacia vacua maiora, interdum sensus ipse declarat.  Exemplis hoc declaremus.  Sphaeram lamineam conficiamus, stamno fuso, undique optime occlusam, in eamque foramine uno siphonem lamineum immittamus ad mediam usque.  Eam proculdubio aere plenam esse est dicendum.  Tunc ore Siphoni admoto, internum aerem attrahamus, proculdubio multum extrahemus, atque ita necessario vacui multum relinquetur.  Praeterea, Clepsydra illa hortensis, qua vacuum non dari, multi conati sunt astruere, contrarium ostendit, inane scilicet in ea posse fieri.  Nam si ipsa in fundo parvula habeat foramina, digitoque osculum superius comprimatur, aqua non effundetur quidem per fundi illa foraminula.  Atque ita videtur vacuum non admittere.  At si foramen unum, vel plura in funda fiant magna, aqua per ea [63v] sine dubio effluet;  et antequam tota effluat in parte eius vacuum intus remanebit.  Hanc autem rem experientia ostendit.  Quinimo, per parvula illa foramina, si Clepsydra impleatur arena, haec illico, uti aqua gravior decidet. Idem, et mel, et oleum faciet.  Si itidem vas aliquod aqua repleamus, vel oleo, vel vino, ad amussimque occludatur, deinde Iovi frigidissimo in hyeme exponatur, liquor ille in glaciem concrescet.  Et vasis partem vacuam efficet.  Haec omnia per se quisque experiri potest.  Contrariis ergo pluribus iis experientiis, quod priore illa negabatur, vacuum spacium dari posse confirmatur.  Quod haec alia quoque patebit.  Si utris aqua plenus, pressus aquam effundat, compressus remanebit.  Tunc os eius per quod aqua est effusa, quam arctissime obligetur.  Hoc facto, venter utris, manibus extendatur, sequetur ille manus, atque ita internum spacium amplum fiet, in quod, cum nec aer, nec aqua, nec aliud corpus, per os obligatum, ingressum est, cui dubium post hac erit, totum illud spacium omni corpore esse inane.  Et natura ergo, et arte adhibita, esse, et posse esse in mundo vacua, et inania spacia, sensus ipse, et experientia, et ratio ex hisce dicta clarissime demonstravit.

Extra autem mundum universum, inane spacium esse, nihil obstant Aristotelis aut authoritas, aut rationes.  Quibus extra coelum; locum, vacuum, corpus, motum, tempus nullum esse contendit.  Neque enim negavit, spacium inane ibi esse.  Sed negavit, tale vacuum esse, quod corpus caperet, et locus fieret.  Et si maxime negasset, spacium ibi esse, neque tamen rationibus id demonstrasset;  nihil nobis obstasset, quin spacium ibi esse, rationibus ostendere possemus.  Probemus itaque, non quidem sensu, qui illuc non pertingit, neque ullius authoritate, quam tamen aliorum veterum, Aristotelicae contraponere haberemus.  Sed rationibus fere sensatis, extra mundum spacium esse, illud inane demonstremus.

Dicimus ergo inter stellas fixas, duodecim esse signorum Zodiaci figuras, cum aliis non paucis.  Signum verum integrum sumamus.  Esto Arietis.  Hoc Astrologi, rerum coelestium gnari, longum esse ponunt gradus xxx. latum xii. sicut Zodiaci signa reliqua.  Longitudo haec Arietis, est in intima coeli superficie:  est, et in coeli corpore profundo, atque interna mole:  Cur non sit etiam hisce continuata, et correspondens in coeli eiusdem extima superficie, et suprema?  Vel etenim ibi superficiem coelum habet, vel non abet?  Si dicatur non habere, ridiculum fiet, ut vel coelum non sit corpus vel sit corpus, sine superficie.  Quae si falsa sunt, necesse est, ut coelum extimam quoque superficiem habeat, et necesse est eam longam, et latam esse, vel xxx. illos, ut xii. gradus, vel maiores, vel minores alios.  Si ergo signi in ea superficie longitudo est, et latitudo, necesse est alterum tantum, spacii illius inanis ei continguum esse, xxx. scilicet gradus longum, xii. latum. Et quando a coeli superficie extimae lineae Arietem includentes, magnis protrahantur, semper maius, ac maius spacium compraehendent.  Hac in re Ariete extimo demonstrata nemo dubitet, quin in reliquis signis, in suprema coeli superficie, tantumdem spacii inanis, contiguum sibi singula habebunt, quantum ipsa sunt.  Longum nempe tota longitudine gradus ccclx. latum vero xii.  Si vero a principio, et fine ciusque signi lineae per superficiem coeli eandem, usque ad utrumque polum protrahantur, instar peponis cuisdam, eam in xii. partes aequales dispescent.  Quarum partium singulae, totidem spacii inanis illius partes sibi contiguas necessario habebunt.  Atque ita universum coelum, ac mundus universus extimo spacio circundabitur necessario.  Quae res ita clara modo facta est, ut si quis de ea dubitet amplius, dubitem an compos oculorum, et mentis fiet.  Verum si quis amplius amet audire, audiat, et haec.  Veterum elegantissimi quidam Physici autamarunt, mundum hunc congflagaturum. Si in vapores, vel in fumum resolvatur, tum centies millies, ac forte amplius maiorem occupabit locum,  At locus hic, spacium illud fuerit inane, quod corpore replente, locus nuncupabitur.  nunc nullo implente corpore, inane tantummodo est spacium.  Idque cogitatione compraehenderunt ii, qui hoc dogma intulerunt, non absimili ab ea abstractione, qua Physici alii in mathematum intellectione utuntur.  Et sicut his nihil sequitur absurdum, ita illi cogitationi conflagrationis, absurdi sequetur nihil.  Sicuti neque huic aliae.  Si mundus universus mente  cogitetur suo loco moveri, inane illud spacium, necessario replebit, locumque in eo sibi efficiet, quod nunc, quia corpus nullum continet, spacium tantummodo est inane.  Praeterea si mundus etiam hic, in minorem a Deo contrahatur molem, eius loci, qui nunc est, vacuum remanebit spacium, ut ommittamus, quae, aliqui de homine in supremo coelo stante, vel brachio extra porrecto cogitatione admiserunt.  Esto hisce rationibus comprobatum, extra mundum spacium inane esse. Quod locus non est quidem, sit autem cogitatione locus, et re ipsa forte, [64r] aliquando locus fiet.

Spacium hoc, quod mundum universum, undequaque extrinsecus amplectitur, veterum alii finitum esse dixerunt, infinitum alii:  Sunt etiam qui rerum omnium maximum dixerunt.  Hoc qui asseruit, a vero non aberravit, Thales Milesius, rationemque dicto sui optimam attulit.  Interrogatus quid nam maximum esset, locus, respondit.  Alia namque omnia, mundus continet;  locus vero mundum ipsum.  Optime inquam respondit, si pro loco hoc maximo, inane extra mundum spacium intellexit.  Posidonius vero, infinitum non esse docuit, sed tantum, quantum sufficiat ad capiendum mundi resolutionem in ignem.  Stoici vero alii infinitum esse affirmarunt;  sed quibus rationibus id confirmarunt, nequaquam constat.  Nos alia ingredientes via, dicimus, spacium quod est extra mundum, et finitum esse, et infinitum.  Finitum quidem ea parte, qua mundi extimam superficiem contingit, non quidem proprio, et naturali sine suo, sed mundi terminis. Qua vero digreditur a mundo, ab eoque procul abit, in infinitum transit.  Idque ita esse, his rationibus probamus.  Si alicubi in eo abitu, et discessu spacium illud finiretur, vel proprio finiretur termino, vel alieno, vel utroque, vel neutro.  Proprio quidem terminari, ratio non videtur suadere posse.  Etenim qua terminaret, alterius esset naturae ab ea, qua terminaretur, et fieret idem et terminus, et terminatum, ac veluti idem locus esset, et locatum. Haec autem nulla rerum permittit natura.  Dissimilitudo itidem haec, quo modo, a seipso genita comprobabitur?  Terminari namque passio quaedam  est, terminare vero actio.  At quo pacto aliquid, et agit, in seipsum, et a seipso patitur respectu eiusdem?  si id fieri nequeat (quoniam qua patitur in potentia est, qua vero agit iam actu est) dicendum si spacium illud terminatur, ab alio terminari aliquid.  Veluti eiusdem spacii ea pars, quae mundum proxime ambit, a mundo patitur, et terminatur.  At procul a mundo, quod est positum longissime, quo modo a mundo terminari poterit, cum termini eorum que se se mutuo terminant, et terminantur, continui, et se se contingentes esse debeant?  Nos ergo mundus, spacium, quo a se distat longissime, terminare potest.  Neque ergo a se ipso, neque a mundo, spacium, quod a mundo est procul, terminatur.  Neque etiam ab alio ibi terminari potest.  Vel enim corpus illud esset, vel incorporeum aliquid, vel medium aliud tale, quale est spacium ipsum.  At si tale medium dicatur, et a spacio reliquo, nihil dissimile, cur non potius idem cum eo dicetur?  atque ita a se ipso terminaretur?  Cuis contrarium est, ostensum.  Neque etiam a corpore ullo ibi terminari potest. Omne enim corpus intra mundum est.  Deinde si corpus etiam aliquod extra mundum asseramur esse, quaeremus nos, an id corpus spacium occupet, ut locum?  Si respondeatur non occupare, quia spacio universo superficie aliqua sui finem imponat, tum dicemus nos id non esse corpus, quia trine non est dimensum.  At si trine dimensum esse supponatur, necessario spacium occupat, atque ita spacium aliud extra universum spacium erit, quod ei finem imponat.  Deinde quaeremus, an et spacium hoc aliud, et corpus ipsum occupans, finitum sit, vel infinitum?  Si finitum dicatur, a quo nam finitur?  Per easdemque interrogationes, ad hanc ipsam, infinities recidemus.  Si infinitum respondeatur esse, iterum rogabimus, cur nam, ut uni infinito finis statuatur, infinitum aliud frustra fingatur?  A corpore ergo nullo, vel finito vel infinito, spacium illud primum, a mundo abiens terminatur, aut terminari potest.  Quod si incorporeo aliquo asseratur spacium primum finiri:  Quaeremus nos, an incorporeum hoc, terminos et ipsum habeat, quibus spacium terminet, vel non habeat.  Si non habere dicatur, tunc inferremus nos, id non posse terminare.  Omne enim quod alia terminat, suis ea terminat terminis.  Si asseratur terminos habere, iam, vel linea est, vel superficies, vel corpus.  At linea, et superficies quo modo profunditatem etiam spacii illius terminabunt?  Et praeterea, et lineam, et superficiem, non nisi in corpore, aut in spacio trine dimenso reperiri:  Corpore autem, vel spacio, non finire spacium, iam est demonstratum.

Cum ergo, nec corporis terminis, ne spacii alterius, nec suis, nec incorporeis finiatur, necessario concluditur, spacium illud a mundo recedens, in infinitum recedere, et infinitum esse.  At qua nam infinitate?  potentiali ne (ut ita loquar) an actuali?  Sane si potentiali diceretur, sequeretur necessario, ut nunc finitum esset, postea infinitum fieret, et quidem in potentia adhuc.  Quod si dictu sit absurdum, nos spacium illud, actu infinitum esse concludemus.  An infinitum, lineis ne?  an superficiebus, an etiam profunditatibus?  Sane omnibus.  Nam si infinitum uno sit, omnibus etiam necessario est infinitum:  praeterquam ubi mundum tangit, vel mentis nostrae conceptione terminatur.  Sed hic terminus naturam eius non mutat, nec ab infinitate sua dimovet.

De spacio vero, quod mundum capit, et quod mundi est locus, et in quo mundus est, et quod in mundo, quid aiemus?  Eiusdem ne est naturae, cum exteriore illo infinito, vel naturae alterius?  Et eius profecto est, et alterius. [64v]  Eiusdem quidem est, veterum testimonio, quo omnes dixerunt, idem esse spacium inane, et locum.  Locum quidem tunc vocari, quando corpore est plenum;  quando vero corpus non continet, vocari inane.  Cui dogmati, rationes aliquot addamus.  Neutrum ipsorum, corpus est:  utrumque corpus recipere est aptum.  utrumque corpori cedit:  utrumque trine est dimensum;  utrumque corporum dimensiones penetrare potest.  Neutrum corporibus resistit, utrumque corporibus motis, locum et caedit, et praestat.  Et sicuti corporis propria est resistentia, et renitentia, et antitypia, quae ut corpus naturale sit, ei causam praestat.  Sic spacii utriusque proprium est, cessio corporibus, eorumque motibus praestita.  In eo tantum differunt, ut alterum quod mundum locat, sit plenum mundi corpore;  alterum vero, sit corpore omni vacuum.  In eo etiam, differt hoc ab illo, quod illud, et finitum est, et infinitum, hoc autem totum est finitum.  Et a medio sui, undequaque aequale.  Si enim a centro ipsius, quod est mundi centrum, quaquaversum lineae protrahantur, usque ad mundi convexam superficiem, aequales erunt omnes, sed finitae.  Si vero etiam, atque etiam protendantur, quousque protrahi possunt, aequales itidem, sed infinitae erunt, possunt enim per universum, extra mundum positum spacium infinitum, protendi.  In medio ergo universi infiniti spacii;  centrum spacii est.  Et spacium quod circa centrum est, usque ad mundi convexum, medium universi spacii est.  Diversum quoque ab exteriore illo, mundanum hoc medium, ac finitum est rationibus aliis.  Illud enim inane, ac vacuum totum est, quantumcumque est.  Hoc vero plenum mundo est, ac mundi corporibus omnibus,  minutis tantum inter corpora invervalli vacui distinctum:  quae tamen vacua intervalla tanta, ac totidem sunt, quanta, et quot sunt pleni spacia revera.  Plenum tamen vulgo, et sensui vocatur;  vacuum est uti ostendimus rationi. Et qua plenum, non equidem ad eius pertinet essentiam, sed plenitudo ei accidens est;  a corporibus nimirum plenitudo illi accedit, quae ab eo natura sunt diversa, ita, ut spacia, quae propria corporum superius diximus, accidentia fere sunt illis, essentia vero eorum, in antitypia illa, et renitentia consistit.  Quare si plenum esse, spacio huic mundano accidit;  vacuum esse ad essentiam eius pertinebit.  Nam, et dimidia mundani spacii pars vacua est, et universum illud extra mundanum est inane.  Quae res etiamsi ita sit, attamen magnam vim, ergo se se implentia exercet corpora,  ita, ut ea cuncta, nihil resistentia, eorum resistente, aut obstante nullo penetret.  Et e contra, intantum viribus caret, ut a corpribus omnibus, nihil eo prorsus renitente penetretur.  Dividat etiam corpora omnia; et a corporibus omnibus dividatur. Nullum corpus laedat; a nullo corpore laedatur.  Nullum tamen impossibile inde sequatur.  Non est enim eis simile;  non est eis contrarium.  Neque enim eis repugnat;  neque ab eis repugnatur, et dum illis resistere nequit, omnibus tamen sese indit.  Atque illis sua puncta, suas lineas, suas superficies, impertit et profunditates, se seque his neutiquam privans, illis largitur, ut illa sibi habeant, quae sibi retinet ipsum.  Atque ita evenit, ut dum qua plenum est, omnia penetrat, et ab omnibus penetretur;  Omnia item compraehendat, et ab omnibus compraehendatur.  Et dum omnia terminat, ab omnibus terminetur.  Cum vero haec omnia, et faciat, et patiatur, et corporibus omnibus largiatur, ut sint, ut agunt, ut patiantur, cur omnibus corporum essentiae, actionis, ac passionis non dicatur esse principium?  Et cum corpora omnia finiat, cur corporum etiam finis non existimetur?  Atque hinc, et principium rerum, et finis itidem esse non asseratur?  Et cum finitum et infinitum sit, cur, et principium, et finis, finita, et infinita non dicentur?  Quorum pleraque praestantissimi veterum dixere, vel sorte dicere voluere.

Corporeas qualitates, quas per corpora diximus protendi, corporibus ipsis esse posteriores, nemini dubium videri debet.  Sunt nam ipsae, quaecunque, et quotcunque sint, accidentia;  corpora vero substantiae sunt, substatias autem accidentibus priores esse, nemini dubium itidem esse potest.  Corpora ergo qualitatibus suis sunt priora.  Corporibus vero priores sunt loci.  Nam si locus, prior corpore non esset, tunc corpora non essent in loco, quod impossibile esse philosophis omnibus est confessum.  Atque ideo dictum est veterum cavillatori.

"Admirabilis quaedam est loci natura, et prior omnibus. Nam sine quo, aliorum nullum esse potest, et ipsum sine illis potest esse, necessarium est, primum esse."

Nam si corpora fierent, et locus eis non esset praeparatus, ubi nam locarentur?  si arbor aliqua modo e terra pullulet, ac crescat, quo nam crescet, si locum non reperiat ibi esse paratum?  locus ergo vere, corporibus, corporeisque, natura et tempore prior.  At si locus non nisi quatenus corpus locat, locus dicitur, sui autem natura, ante quam locus sit spacii totius pars est, spacii haec pars ante locum est.  Et quia pars et totum natura simul sunt, spacium etiam universum ante locum est natura.  Si item locus et vacuum idem sunt, et vacuum natura et cogitatione plenum praecedat, locus autem quatenus locus est, plenum est?  vacuum certe ante locum, et prius loco debet [65r] esse.  At spatii proprium est, ut vacuum sit, spacium ergo natura, et tempore prius loco est.  At cum entia nulla alia in natura sint praeter haec quatuor, spacium, locus, corpus, qualitas;  corpus autem qualitate prius est;  et corpore locus, et loco spacium, spacium nimirum rerum omnium primum est.  Mundus itidem prior omnibus quae in eo sunt locis, corporibus, qualitatibus.  Spacium autem ante quam mundus est:  spacium nimirum, mundanorum omnium primum erit.  Quin etiam prius ipso mundo.  Nam si mundus prorsus corrumpatur, atque in nihilum redigatur, quod vertrum non ignobiles fore tradidere, spacium in quo nunc mundus ut in loco est, inane prorsus remanebit.  At si iterum, coelos novos, terramque novam, Deus reficiat, quod sapientum multi, et divino viri afflati spiritu pronunciarunt, spacium praeexistit, quod novos capere possit caelos, terramque novam.  Ante quam hic quem incolimus mundus a Deo esset fabrefactus inane erat, in quo vel atomi volitabant, vel chaos volutabatur, vel materia informis, motibus inordinatis voluebatur, spacium ergo ibi erat ante mundi formationem.  Est ergo spacium sui natura mundo prius, primumque rerum omnium mundanarum;  ante quod nihil fuit:  et post quod omnia fuere.

Spacium ergo hoc, quod ante mundum fuit, et post quod mundus est, et quod mundum et capit, et excedit,  quidnam tandem est?  Aptitudo ne simplex ad capienda tantum corpora est, et aliud nihil?  Suscipit quidem spacium hoc corpora omnia, sed non videtur, aliud nihil esse, quam aptitudo.  Sane, si quiquam rerum sit, vel substantia est vel accidens, et si substantia est, vel incorporeum quid est, vel corpus.  Si vero accidens, vel quantitas, vel qualitas, vel aliud quid tale.  Profecto dicimus nos, spacium per se ipsum, cum mundum praecedat, cumque extra mundum sit, nihil rerum est mundanarum, praeter eam eius partem, quae mundum capit, aut quod mundus suo corpore occupat.  Verum alia res a mundo diversa est. Mundus enim corpus est, spacium vero corpus minime est, nulla ergo categoriarum, spacium complectitur, ante eas omnes est, extra eas omnes est.  Quid ergo est?  hypostasis, diastema est, diastasis, ecstasis est, extensio est, intervallum est, capedo est, atque intercapedo.  Ergo quantitas?  Ergo accidens? Ergo accidens ante substantiam?  et ante corpus?  Architas uterque, et senior Pythagorae auditor, et iunior Platonis amicus, et qui eos secuti sunt scriptores categoriarum, hoc spacium non cognovere.  Sed sunto categoriae in mundanis bene positae, spacium de mandanis non est;  aliud quam mundus est.  Nulli mundanae rei accidit, sive ea corpus sit, sive non corpus, sive substantia, sive accidens, omnia haec antecedit;  omnia illi uti accedunt, sic etiam accidunt;  ita ut non solum quae in categoriis numerantur accidentia, verum etiam quae ibi est substantia, illi sunt accidentia.  Itaque aliter de eo philosophandum, quam ex categoriis. Spacium ergo extensio est hypostatica, per se substans, nulli inhaerens.  Non est quantitas.  Et si quantitas est, non est illa categoriarum, sed ante eam, eiusque fons et origo.  Non ergo accidens dici potest, neque enim cuiquam accidit substantiae.  Quod ergo substantia ne est?  Si substantia est, id quod per se substat, spacium maxime omnium substantia est:  Substat enim per se, nulli innititur ut sit;  nullius eget, quo sustineatur, sed ipsum, substantiis sustentationem praebet, easque ut sint sustentat. Si substantia est, quod per se existit, spacium omnium maxime substantia est;  quia maxime omnium per se existit.  Si substantia est, quae aliis substat, spacium maxime omnium substantia est;  omnibus enim substat aliis naturae rebus.  Si substantia est, quae nulla aliarum rerum eget ad esse, spacium omnium maxime substantia est, nullo enim aliorum eget, ut sit;  reliqua omnia ut sint, egent spacio.  Si substantia, primum omnium entium est, spacium maxime omnium substantiae est. Primum enim aliarum rerum omnium esse iam est probatus.  Hisce ergo rationibus omnibus patuit clarissime, spacium maxime omnium substantiam esse sed non est categoriae substantia illa.  Neque enim individua substantia est, quia non est ex materia, et forma composita.  Neque est genus, neque enim de speciebus, neque de singularibus praedicatur.  Sed alia quaedam extra categoriam substantia est.  Quid igitur corpus ne est, an incorporea substantia?  Neutrum, sed medium utriusque.  Corpus non est, quia non est antitypos, aut resistens, aut renitens, non visui, non tactui, sensuum nulli obiicitur, aut subiicitur.  Incorporeum ru[r]sus non est, quia trine dimetitur.  Longitudinem, latitudinem profunditatemque, non unam, non duas, aut plures habet, sed cunctas.  Itaque corpus incorporeum est, et noncorpus corporeum.  Atque utrumque per se substans, per se existens, in se existens, adeo, ut etiam per se stet semper, atque in se stet:  neque unquam, neque usquam moveatur, neque essentiam, neque locum mutet, nec partibus, nec toto.  Quod enim movetur, per hoc spacium movetur;  hoc autem spacium supra se non movetur, neque aliud usquam est supra quod moveri queat.  Neque etiam, vel in ipso, vel extra ipsum terminus ullus est unde moveatur, [65v] aut quo moveatur.  Neque pars eius ulla, hinc illuc migrat:  per partem namque sui ipsius migraret.  Et duae spacii partes, altera esset in altera, et supra alteram, et locus illius quae discederet:  spacio vacuus remaneret, atque ita spacium seipso vacuum esset.  Itaque nec toto, nec partibus movetur.  Est ergo et immotum prorsus, et omnino immobile.

Quid est quod aio?  Stat toto spacium?  stat partibus?  an partes habet?  Totum ne dici potest?  Partes quidem habet duas, ac totum dici nequit.  Pars altera spacii ea est, quae mundo plena est.  Altera quae mundo est vacua, extra mundum est.  At totum ex his partibus conflaturm, dici minime potest.  Nam totum omne, partibus constat, omnibus finitis, quibus et ipsum finitum esse necessarium est.  At spacium, parte mundo plena, mundi finibus finitum, et equale est.  Parte autem mundo vacua, extra mundum posita, finitum infinitumque, uti docuimus, est simul.  Sed utra nam partium harum, maiores habet agendi, vel  patiendi vires, infinita ne, an finita?  vel aequales habet utraque, vel nullas?  Rationabile videtur, infinitum partem maiores habere, quoniam aequas habere finitum et infinitum, non est rationi consonum. Multo minus, si finita et minor pars, maiores habere dicatur.  Sed prius de infinita.  Si ea vires habeat ullas, eas vel in sese exercet, vel in partem finitam, vel in mundum ipsum, eiusque partes.  Si in sese eas exercet, alia eius pars, iis viribus praedita, aget in aliam eius partem, quae vel easdem vires habebit, vel maiores, vel minores, vel etiam nullas?  Si easdem, quomodo ab aequis viribus patietur?  aut quo modo in aequas aget?  Multo minus possibile videtur, si patiens pars, maioribus sit viribus.  Haec enim potius aget in minores, quam ab his patiatur quicquam.  Si vero minoribus sit patiens pars praedita, poterit a maioribus forsitan pati aliquid.  Sed quisnam inaequalitatem hanc virium, rei tribuit prorsus sibi simili?  Et alteram ab altera dissimilem fecit?  Non videtur a se ipso, hanc partium dissimilitudinem, spacium illud acquisivisse.  Ergo ab alio.  At a quo nam?  cum nihil aliud sit, quam ipsummet?  Nihil ergo dissimilitudinem virium ibi creavit.  Quid igitur, nihil aget, nihil patietur?  Ita prorsus.  Non enim vires aliae, vires alias ibi superant, cum dissimiles non sint, neque inaequales.  Ab alio ergo forte patietur. A chaos forte illo, vel materia informi, vel atomis, quae per illud spacium volitabant, ac volutabantur antequem mundus formaretur, vel a mundo, postquam est formatus?  Recipiebat quidem et illa, recipit et hunc.  Receptio haec, actio ne est, an passio?  utraque videtur, et neutra.  Neutra quidem, quia nulla ibi fuit alteratio, quae vel ab actione, vel a passione solita est provenire.  Utraque autem, quia recipere, est agere, ubi autem actio, ibi et passio videtur esse necessario.  Has ergo recipiendi vires habere videtur.  An vero solas?  an et socias alias? Nimirum videtur vim habere, id quod recipit, et intrinsecus locandi et extrinsecus undequaque ambiendi.  Sicuti, et illa, et hunc mundum, et locavit, et ambivit.  Et haec quidem de infinito illo.  At finitum quod in mundo est, et tres illas recipiendi, locandi, ambiendique vires obtinet, et praeterea corpora omnia penetrandi, et se se cum propriis illorum spaciis uniendi.  Et ad has corporum motibus locum dandi.  Oportet enim quod movetur corpus, uti sapientissimus Aegyptiorum Hermes tradidit, per immbile aliquod moveri, immobile autem in mundo nihil est, praeter spacium ac terram.  Non autem motus omnes super hac fiunt, piscium avium sublimium reliquorum. Habent vim praeterea corpora mundi principalia, ut suo locentur quaeque loco, atque ordine, ab eoque non dimoveantur.  Atque ita evenit, ut mundi centrum, in spacii centro semper sit, et terra semper eodem spacio circa centrum maneat immobilis:  et aqua suo, et aer, et coelum universum.  Quod si sic est, mundi corpora, coelum nempe et elementa, partes spacii sibi proprias a principio occuparunt, quibus locarentur, ac perpetuo obtinerent.  Quae sicuti inter se differunt natura: sic spacii partes, eorum singulis subiectae, possunt videri inter se se differre:  differentia haec, cum a locatis proveniat corporibus, per accidens illis accidit, nisi probetur spacii eas partes ita ab initio dispositas fuisse, ut quae terram caperet, aerem non caperet.  Et quae aquam, coelum capere aut aerem, aut terram non valeret.  Sed propria sibi corpora, unamquamque cepisse.  Quod si concedatur, iam haec proprietas, a vi alia superiore, necessario cuique illarum indita est.  Sed vis haec cuius fuerit, et quae, suo loco perquiretur.

[updated 11/17/99] 


Main Menu